zi3 G. G. L E I B N I T I I
concludi, quam ubi magna cum pompa vota quasi perorando proponun-tur, aut in altercationes abitur. Duobus combinatis, potest methodus pro-cedendi in scripto proponi.
CX. Apud Apulejum Asini libro ultimo in ceremoniis Isidis , Sacerdospost preces populum dimittit verbis, quae respondent formulae, ite, mistaest. Sunt Sc alia illic notanda, quae Romanensium ritibus respondent.
CX 1 . Cùm illustrilfimus Schaitmbitrgi &c Lippite Comes me nuper anno1697, ipsa die, qua pastio Domini celebratur, ad audiendam concionempraedicatoris Reformati, viri docti, qui olim in Vivaresio Minister verbidivini apud Gallos fuerat, in aedes, quas habitat Hanoverae, invitaste! ,egoque etiam communioni astitissem , quam ipse Dominus Comes perci-piebat, audivi Liturgice rtfoimatre formulam, notavique in ea inculcari,sursum elevata per fidem mente non in elementis visibilibus, sed in coeloquaerendum esse Dominum. Quod cum nostris, etiam praesentiam corporisChristi sub elementis statuentibus, oppositum videretur, ideo finitis sacris,cum nonnihil colloqueremur, quaesivi ex Ministro, an non ea verba Sy-nodo Carentonianae officerent, quae declaraverat Augustanae confessioni ad-dictos ad coenam Reformatorum sine ulla revocatione admitti posse, tali-bus enim verbis eos manifeste repelli. Visus est haec agnoscere vir inge-nuus & judicio pneditus, addiditque Pontificiis haec fuisse opposita , setamen non dubitare, quin Evangelica desiderantibus omitti possit aut tem-perati , quicquid illis displicens iis verbis inesset.
CX 1 I. Si qua: miracula alicubi evenisse jactantur, magistratus statiminquirit, testes examinat, rei, quantum fieri potest, in clara luce ponen-dae causa. Quanto satius erit miracula natur ce eadem diligentia examinare,ut astricti sint omnes referre bono publico auxilia, quae à re medica sen-sere , circumstantiis omnibus exquisite additis, ut liceat in posterum aliisexemplo prodesse.
CX 1 II. Chriftiani Hugenii ratiocinia de lusu alece , Frane. Schotenii scriptismathematicis adjecta, liant elegans specimen ratiocinationis de gradibusprobabilitatis.
CXIV. Boylei experimenta pleraque publicata nonnisi tenuia ac jejunasunt, nec usum ullum habent , quàm ad speculationem de rerum causis.Sed ne ad hunc quidem ab ipso adhibentur, tantum enim ex ipsis con-cludit res vulgarissimas, Lc Philosophis accuratis notissimas, quòd scilicetomnia mechanice explicari debeant. Nec vero sperare debet se alios hacargumentandi ratione convincere posse, nam tam diu homines empirici abomnibus illis ratiocinationibus abhorrebunt, quamdiu earum usum non ex-perientur , id est, quamdiu vera corporum analysis non patebit, & phae-nomena futura non poterunt ratione praedici. Dedendum est, Boyleum ex-perimentis suis non uti ad conclusiones nobiliores eliciendas. Si habuissetea Cartesm in promptu, sane nobis dudum specimina Chemiae apodicticaededisset.
CXV. De