Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
319
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGI C A. 319

CXV. De radiis visus & lucis in vitris , perspectivis & Iride , tractatusMarci Antonii de Dominis , per Jo. B art olititi in lucem editus , liber estingeniosus , in quo inter alia ostenditur ratio instrumenti cujusdam ad darevidendum, quae sunt valde remota, excogitati. Venet. 1611. apud Tho-mam Baglionum. Elegantissime materiam tractavit demonstrationibusquemathematicis confirmavit. Iridis etiam 8t nonnullorum aliorum ejusmodimeteororum causam, ab Aristotele assignatam, rectè expendit.

CXVI. Reperitur ligni genus , quod S. Crucis vocant , id igne detri-mentum non patitur. Experimentum coram Principe Condceo, patre ejus,qui nunc est, sumtum scio. Ligni naturam persecte refert structura par-tium , sed in aqua fundum petit. Credibile est, penetratione peculiarismateria» mineralis non tantum ponderosum esse, sed igniri impune.

CXV 1 I. Ad perfectionem scientiae Arithmetica: aliis planò characteribus,quàm nunc habemus, indigemus, ita nimirum ut 5. -f- z. facere 8, St 2.in 8. facere 16. non ex memoria vel tabula quadam depromere opus sit,sed ex ipsis characteribus sequatur.

CXV 1 II. Hae sunt tres regulae fundamentales reipublicae: Nihil omit-tere necessarium, nihil ferre damnosum, nihil transmittere infructuosum.

CXIX. Cartefius Tom. 2. Epist. 92. p. 419. satetur, nullam sibi estemethodum dignoscendi, quaenam propositio pro principio haberi debeat,nisi hanc, ut praejudicia rejiciantur, seu ut omnia rejiciantur, de quibusdubitari potest , sed non explicat, quaenam sint illa, de quibus dubitaripotest.

CXX. Cartefius Meditatione 4. ait: Totum illud causarum genus, quodà fine peti solet in rebus physicis > nullum usum habere existimo, nonenim absque temeritate me puto posse investigare fines Dei. Haec Car-tefius > sed temere. Alioqui enim nec licebit admirari sapientiam Dei, quaein praeclara omnium ad fines suos destinatione se exerit, nec poterunt Me-dici de usu partium quicquam dicere.

CXXI. De stercoribus evexit pauperem . Haec verba sunt ex Scriptura inCeremoniali Romano, ubi de Pontifice sellae imponendo loquitur, hincnomen videtur Sellae stercoraria, non à fabula Papissae.

CXX 1 I. Gravius , Anglus, in descriptione dEgypti apud Thevenot , vol.i.p. 14. mentionem facit Titi Livii Buratini , jeune homme Venitien fort spi-rituel, qui étoit dans la compagnie. Thevenot in margine annotat: Buratiniest maintenant maître de la monnoye du Rei de Pologne , St cest delui que fon vit il y a dix ou douze ans un modelle dune machine pouf,voler.

CXXIII. Cùm Normanni Treviris in D. Paulini aedem irrupistènt, sta-tini post obitum Ludovici Bajoariae St Austrasiae Regis anno Christi 882.Divi corpus ferreis catenis suspensum dum avellere vi tenrant, ferrum qui-dem diffringunt, sed urnam in aere libero jam suipenfam nullo sustentaculoImere stupent. Nil ultra ausi tentare. Audaciores, aliqui variis piafculis