Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
228
JPEG-Download
 

G. G. L E I B N I T I I

LL8

i G. G. L E I B N I T I I

DESIDERATA CIRCA LINGUAS POPULORUM,

AD Dn. PODESTÀ,

Interpretem Caesareum , &c Professorem Linguae Turcica,transmissa, cum ejusdem Podestà responso.

Ex Otio Hanovcra.no Felleri.

C Um nihil majorem ad antiquas populorum origines indagandas lucemprabeat, quàm collatio linguarum , siepe miratus sum Geographos ,& peregrinatores de linguis scribere negligentius , nec specimina earumnisi raro exhibere. Quoniam igitur constat , magnam Asias , Se Europaepariem ex Sepientri ne colonias accepisse : gentes autem septentrionales ,praesertim ad ortum vergentes , quae maxime nosci merentur , omniumminime noscantur , operae pretium putavi eorum implorari opem , qui velautoritate , vel occasione exercendae curiositatis aditum ad has notitias habentv

i. Desideratur specimen vocabulorum , Se modorum loquendi peculia-rium Saxonibus Transylvanice , id est , non ut loquuntur homines cultiores,sed ut loquitur plebs, ut comparari possint cum lingua plebeja nostrorumSaxonum. Dicitur enim esse in plebe illa multas voces nec Hungaricas ,nec Slavonicas , Se tamen aliis Germanis communiter non intellectas.

2. Desideramus scire , an adhuc in Tartarici Crimea reperiantur reliquiaGermanorum , seu Gothorum veterum , dialectum Germanicam usurpantium.Nam Busbequius , qui fuit Legatus Casaris ad Portam tempore Solimanni,vidit tales semi - Germanos Confiantinopoli, qui venerant ex Taurica Cher-soneso , Se multa eorum vocabula notavit.

3. Quod si tales supersunt, inquirendum erit in plura specialia de ipso-rum lingua , Se statu.

4. Quaeritur , quinam populi sint sub Imperio Moscovitico , aut in ejusvicinia , quorum lingua non sit Slavonici generis , sed peculiaris.

5. Queritur , quae sint linguas proprias Siberice , Se populorum ulterio-rum versus fluvium Oby , & fluvium Irtis, Se alios illic fluentes. Hocsciri potest per interpretes, Se mercatores, qui frequentant urbem Tobolsko ,prim i^iam Siberice , Se ex illa parte versus Persiam , Indiam , aut Chinamproficiscuutur, vel commercia habent. Tales enim possunt procurare Ora-tionem.