Band 
Volumen primum.
Seite
28
JPEG-Download
 

28

Prooemium.

quod etiam multa in ipsis Copernici libris loca obscuriora Rheticus hic ex professo explicat:unde haec Narratio et Encomium loco brevis in Copemicum commentarii haberi possunt.

Hae causae sunt additae hujus Narrationis, cum Borussiae Encomio Rhetici. Ne tamennostra quoque opera hosce fines facilius consequendi deesset: visum fuit tam Narrationem,quam Encomium, qua fieri potuit diligentia, revidere, et cum annotationibus marginalibusetiam schemata demonstrationum, quae Rheticus haud dubio apposuerat, sed in typis excusisexemplaribus, nescio qua incogitantia, omissa fuerant, addere. Si quae vero in iisdem hisscriptis a scopo nostro alieniora habentur; ea prudens Lector suo loco relinquat. Nostri can-doris esse duximus, etiam cetera illa, quae in exemplari anno 1541. Basileae edito, inveni-mus , cum titulo et praefatione , licet ad principalem nostrum scopum non facerent, fideliterreddenda esse.

Optandum autem esset, alteram, quam aliquoties author hic pollicetur, Narrationem quo-que emissam fuisse; aut si forsan scripta quidem fuerit, sed alicubi delitescat (editam egonon vidi, nec ab alio visam ex quoquam intellexi) satius esset, eam publice utendam quamin abditis corrodendam tineis concedi. Quod idem de Commentariis Erasmi Rheinholdi ineosdem Copernici libros optandum erat, nisi immatura ejus viri mors opus inchoatum, ut etmultas alias Reipublicae mathematicae utilissimas lucubrationes, abrupisset. Tu, Lector optime,his fruere, donec totum suum Uranicum vel Cosmicum opus, cujus hic Prodromum habemus,Keplerus noster emittat. Vale. Actum Tubingae in Musaeo nostro, Calendis Octobris. AnnoSalutis 1596.

Keplerus literis Maestlini (p. 24) respondit hunc in modum:

Accepi Ii teras tuas Praeceptor clarissime, et exemplar mei Prodromi.Respondeo breviter omissa honorifica declamatione. Primum errata quaeanimadverti, quaeque sensum turbant, adjunxi. Si fieri potest, subjunganturopusculo. Deinde de 200 exemplaribus moneo: quia typographo expressedixi, non posse me illa accipere, nisi ante diem Martini absolvatur opus:non videor teneri. Si jam accepissem exemplaria, potuissem in »comitiis.distribuere inter proceres. Nullam amplius talem scio occasionem. Ad haecjam porro venale erit meum opusculum, nec ego novus amplius ero cummeis exemplaribus, bibliopolis invehentibus alia, ut nimium sim habiturus.Vereor autem, ut in tua persona effugium quaerat. Si tu in causa moraefuisti, promissis stabo, si ille aliter quiescere nolit: quamvis cogere me nonpossit. Et mehercule metuo ut 50 fioreni 200 exemplaribus sufficiant- Hancigitur rem totam tibi permitto, quicquid cum ipso pactus amice fueris, ratumhabebo. Alias mihi ultra 50 exemplaria in Styria porro non opus est. Simetuis ut ipsum offendas, et tibi obsis, si quid tuarum rerum sit aliquandoexcudendum, excusa te ipsi, et sine me cum ipso pacisci. Nolo tuis obessecommodis. Ante nundinas paciscere, ne post ex eventu uundinarum de mestatuat. Nam insidiosus est. Nuncium onera exemplaribus in reditu exAlsatia, prout ille aqua vel terra descendere decreverit, quantum ferre volet.— Etiam illud tuo judicio permitto, quid me Tubingae facere honestum sit:cuicunque exemplar dandum censes, dabo, et jam dari per meos amicos jubeo.Illud etiam me gravat, quo minus 200 ego emere possim, quod Rheticinarratio pretium augebit. Habes argumenta, et vides, quorsum in pactionerespiciendum sit. Porro nuncius in mandatis habet, ut 12 fl. Marpachiiacceptos apud te deponat, et fieri potest, ut Lucius, Decanus Waiblingen-sis, etiam aliquid apud te deponat, in causa filii sui, qui hic est. Rogopecuniam illam tantisper custodias, dum quid ea fieri velim rescribam, autipse forte veniam, Deo vitam largiente. Causa enim mea matrimonialispendet in .judicio ecclesiastico. Si solvar, decrevi, ut nunc quidem habeo,ad vos redire: nisi aliud suaseritis. De sumtibus schematum tuum et D.Hafenrefferi esto inter me et typographum statuere. Vale Cl. d. praeceptorme que amare perge.