Prooemium.
29
Datae 7 Jan. vel 28 Dec. anni incipientis 1597, quem tibi tuae con-jugi, socero, collegisque omnibus foelicem precor.
II. T. Gratiss. disc.
M. Jo. Kepler.
In epistola K e p 1 e r i quae hanc brevi subsecuta est haec cum ad res domesticas, tumad opus pertinentia legimus:
Salutem plurimam. Neminem mortalium existimo vivere, cujus ita fugiatprovidentiam fortuna sua, ut me mea fugit: cui bona speranti et jamjamfruenti foelicitas e manibus elabitur: contra mala metuenti et jamjam vi-denti bona eveniunt. Atque haec mea fortuna, quo magis hoc tempore mihiblanditur, hoc magis mihi metuo ab illa, ut, si aliquando mihi fiat infensa(ut non solet esse constans) hoc idem ingenium suum retineat. Nam bonavel coeco obvenire et somnianti nulla calamitas est: mala vero etiam pro-vidis et praesagientibus gravia sunt, nedum si bene sperantes repente op-primant. Ecce Comoediam. Duxi anno 96 uxorem, nec aliud toto semestrisensi, confirmantibus me literis gravissimorum virorum. Laetus redii inStyriam; ut veni, nemine non gratulante, mihi secreto indicatur, me uxoreexcidisse. Spes conjugii per semestre radicata moram alterius semestrisrequisivit, donec rursum eradicaretur, atque ego penitus mihi ipsi persuade-rem, irritam esse, aliamque vitae rationem inirem. Ubi desperatum penitusest, re jam ad ministerium delata, ecce novam neQinsteiav. Movit hominesministerii autoritas, et si comparerent, ludibrium suum. Itaque certatimomnes jam viduae, jam parentis animum adorti eos expugnarunt, mihiquenovas confecerunt nuptias. Quo uno impetu corruerunt omnia mea consiliade alia vita ineunda. Usque adeo non est in hominis potestate dies crasti-nus. Haec ad te, Praeceptor clarissime, meique amantissime, cum ut tibisollicitudinem demam, tum ob meum opusculum. Quamvis cur meum dicam,causa obscura et tenuis est. Illi enim ego Semele fui, tu Jupiter. Aut simalis Minervae illud comparare quam Libero: Jupiter ego capite illud gestavi,sed nisi tu Vulcanus cum bipenni fuisses obstetricatus, nunquam ego pepe-rissem.
Illius igitur opusculi 200 exemplaria emere gravatus sum in superiori-bus literis ob duas potissimum causas, primum quia metuebam sumtum;deinde, quia omnino mihi proposueram, lata coram ministerio sententia,discedere. Non videbam autem, quorsum mihi, non diu hic commoraturo,prodesset tantum onus exemplarium. Jam rato meo conjugio manendummihi est: et pretium tolerabile. Non pugno igitur amplius, quin, si nondumcum typographo pepigisti, jam porro illa 200 exemplaria mihi vindices.Typographus parvam moram aequo animo ferat. Mihi in tanto itineris inter-vallo, tanta monetae varietate tabellariorumque perfidia non ita expeditumest, pecuniam numerare. Tribus autem diversis Suevis eandem pene sum-mam 33 florenorum hic Graetii jam numeravi, quam illi per suos parentesGruppenbachio numerent intra trimestre tempus. 10 fl. Ilerwarto Esslin-gensi, 8'/i fl. Lucio Waiblingensi, 12 fl. Murrio Marpacensi. Et de duobusultimis jam certus sum, de primo ut viro locuplete bene spero. Sed hancintricatam solutionis viam typographus procul dubio aversabitur ut incertam.Quare nihil illi de modo dicas, tantum, persoluturum me hominem intra2 menses ab eo, quo exemplaria accepero. Opusculum ipsum mihi placet,et omnino gratissima est illa tua annotatio de Aristarcho Samio.