30
Prooemium.
(Errata praeter ea qnae proxime misi, sunt haec: in tabella I lineae 2a t) et circulum 9 tangunt, cum $ deberent orbem tangere. P. 49 inmargine, scribe Quarta. P. 80 ad 1) est 15 X> utrum hoc ita correxerisnescio.' Ego n. scripsi 10* X* P- 81 1. 18 sortiatur, 1. 22 boreo. P. 821. 20 didita, p. 83 1. 3 Maxime, 1. 8. diademate.)
Ego sane non ita essem impudens, ut H. tuam instar famuli alicujuscum meis scilicet mandatis ad Gruppenbachium ablegarem; quin potius ipsumego per epistolam alloquerer: nisi, quid inter vos jam antea convenerit, quid-que mihi scribendum sit, ignorarem. Et sane quam molestissimum mihi est,omnes tres tabellarios, qui nos isthinc adeunt, advenisse sine exemplaribus.Obnixe rogo, ut primum qui se obtulerit tabellarium tot oneretis exemplari-bus, quot ille commode ferre potest. Nisi enim octiduo post pascha habeamexemplaria: comitia illa neglexero. Steinlinus nihil ad me nisi opus abso-lutum esse. De titulo figurae aeneae nihil existimo scribendum, sperans, idnegotium tuo consilio jam antea bene habere : cum negaverit Gruppenbachiusin literis ad me datis mense Januario, se posse diutius differre, quam adnundinas. Si tamen adhuc in eo haereret typographus : jam ego animummeum explico, staturum vestrum communi consilio. Vides rationes institutimei. Primam inventi imaginem obtuleram principi: typum imaginis nolebamquasi suffurari, sed mutuatum confiteri. Si aliter tibi videtur, idem et mihividebitur. Causa levis est. Deus Opt. Max. II. tuam ad Reip. literariaecommodum diutissime conservet. Vale. 10 Feb. st. n. ann. 1597.
D. D. Jo. Oberndorfferus medicus provincialium ignoto tibi plurimamsalutem dicit, ac saepe ex me quaerit, utrum Calendarii negotium adhucverses sub manibus, cui quid respondeam, aliud non habeo, quam occupa-tiones tuas, potissimum quas ego tibi creem. Is jam discessum a nobisRatisponam (unde oriundus est) meditatur: et quantum colligo apud vosprofessoris stationem desiderat. Scribit libros de venenis, item nomencla-turam simplicium: celeberrimus in arte, celebrior ideo futurus in theoria, sivivat. Sed de eo D. Sclnveiggerus plura tibi referre potest.
D. Zimmermannus pridem tibi suam salutem ascribi jussit: hoc tem-pore ob decretum senatus in causa filii sui iniquiore est animo. Cui cumego hisce diebus vehementius aliquanto restitissem, culpam filii corrupti afaculta.te philosophica in alios transferens: per imprudentiam mihi irato ver-bum hoc excidit: vel Maestlino teste culpam in matre residere, quae filiumlicentia corruperit. Hoc dicto facem camino subdidi, quo igne Dominaeanimus simul cum tua fama flagrat, sed igne fatuo; quem tanto minus cu-rabis, quo perspectior tibi est ipsius animus. Scribendum autem censui, quiaminata est, se hoc tibi vel per literas vel per nuncium exprobraturam: nescilicet sinistri quid de me suspicareris, atque ut hunc errorem mihi tantolibentius condonares, si, quo pacto acciderit, prius esses edoctus.
Vale. H. Tuae Grat. Disc.
M. Joh. Kepler.
Absolutum opus Maestlinus d. 9. (19) Martii his verbis nunciat Keplero:
„Quam laetor, D. frater amicissime, Prodromi tui libellum tandem ad finem deductumesse. Longa mora fuit. Speravi id brevi absolutum iri, ideo passus sum, ut interea meumscriptum differretur, idque meo ingenti cum incommodo. Nam inde accidit, ut meum contracalendarium novum scriptum ante nundinas absolvi non potuerit, cujus gratia in magnam apud