Band 
Volumen primum.
Seite
69
JPEG-Download
 

Prooemium.

69

test, quam foramen ex alta turri, locusque sub ea umbrosus. Rotundusenim Solis radius optica ratione per foramen ingrediens , si ex obliquo inplanum incidat, ellipsin pingit, cujus ex longa et brevi diametro, si ellipsissatis magna sit, puta ex loco alto, plura ego colligam, quam ex omnibusquadrantibus, astrolabiis, armillis, baculis, et similibus.

De observationibus quod me sollicitas, jam pridem babes duas insignio-res de Mercurio et Polari: Nonnihil etiam videbis in meo prognostico adannum 1599, quod in hunc finem adjeci literis hisce. Praeterea ferenihil habeo, nisi illud te fortasse delectet, die 25. Sept. mane cor leonisa Venere eclipsin esse passum, plane ut ante annos octo. Eclipsin tamenipse non vidi, nec quisquam in hoc toto occidente. Colligere autempotui paucis ante Veneris ortum horis accidisse. Nam oriente Venerenullo modo videre cor potui, sed post ortum ejus una hora separatiotanta fuit, ex qua conjectata conjunctio ante ortum cadebat. Vidissesdifferentiam lucis in utraque stella. Rubebat enim cor nonnihil, et quasipellucebat, perinde quasi Venus lactis crassitiem, cor aquae limpidae tenui-tatem imitaretur.

Quaeris et de reliquis studiis meis, et operam polliceris adjutandismeis observationibus. Et humanitatem hanc pridem quidem degustavi, gratusagnosco, nec mehercule contemno aut rejicio: ceterum in haec tempora in-cidimus, in 'quibus hebescere solertissimi cujusque aciem, deferbere ardorem,conatus opprimi necesse sit. Quid enim? in Styria maneam? an discedam?Neque me reprimo, qui studiorum tibi meorum quam penitissimam notitiamaperui (quam facilitatem agnovisti, ut video), quin et affectus animi pate-faciam: Quod tu fortasse gaudes (ut sunt humana), id me dolere acerbis-sime necesse est. Christianus sum, Augustanam confessionem ex institu-tione parentum, ex rationibus saepius ad trutinam revocatis, ex tentationumquotidianis exercitiis hausi, hanc amplector, simulare non didici, seria inreligionibus tracto, non ludicra, quare et serio de religionis exercitio, sacra-mentorum usu satago. Quid autem? Ejecti sunt hisce provinciis, quibusinternuntiis hactenus cum Deo egi: quibus aliis agere possem cum Deo,ii non admittuntur. Ad haec salario vivo, pro conditione loci, perquamtenui; spes erat auctionis in posterum; quis augebit? Proceribus ademtisunt omnes, qui religionem, qui artes magis necessarias tractabant; solussuperest mathematicus, quo carere omnium facillime posse persuasum habent.In tanta exacerbatione, tot bonorum virorum exiliis, qua fronte otiosis meisspeculationibus amplius quidpiam petiero? Itaque si languent mea studia,si conatus intercidunt, si exoptatissima Magnificentiae tuae promtitudinead promovendas meas observationes et conficienda instrumenta in praesentiauti nequeo, habitationis sc. incertus: culpam omnem in religionis, in familiaecuram conferes. Petam tamen (ne contemnere benevolentiam tuam videar),quod mihi vivo semper utile erit. Observationibus Werneri careo. Exem-plaria post tot annos distracta omnia existimo. Si quod penes Vosexemplar est, id proceres nostri libenti animo quantacunque pecunia biblio-thecae suae asserent. Sed et si quis alius observationes suas in lucemedidisset, ejus ego nomen si sciero, adminiculum id mihi erit comparandioperis. Quin imo vel scriptas amo, modo de artificis et amanuensis fideconstent. Atque hac in re post sumtus ad instrumenta nihil mihi majusvel rex quispiam praestare possit, quam hujuscemodi observationum copiamfaciendo.