Band 
Volumen primum.
Seite
70
JPEG-Download
 

70

Prooemium.

Quod superest, si quippiam humanissima provocatione mihi elicuisti,quod minus meam personam deceat, ejus ego veniam obnixe peto : forsanet mereor. Non potest enim jucunda esse scriptio, quae non sit libera, nonex animo in calamum influat. Itaque si, quod credo, gratae sunt meaeepistolae Magn. Tuae, jure hanc mihi libertatem et securitatem scribendiconcedes.

Vale Nob. et Magn. Vir, meque tibi commendatum habe. 16.Dec. 1598.

Nob. et Mag. Tuae

D. D. J. B. Ficklero, Observantissimus

venerando et optimo seni, M. Joh. Kepler

agnato meo, salutem officio- Styriae Procerum Math,

sissimam adscribo.

Joannes Wernerus, cujus observationes Keplerus inspicere cupit, natus est Norim-bergae anno 1468, ab anno 1498 pastoris munere Norimbergae functus est usque ad mortem(a. 1528). Mathematicam disciplinam juxta ecclesiae ministeria coluit, in eoque eruditionisgenere excelluit. (Comp. Doppelmayerum in hist. mathematicorum Norimbergensium). Multaelaboravit cum geographica, tum astronomica, pauca vero typis sunt mandata, ut vere refertin sequentibus Herwartus.

Quae Keplerus in superioribus queritur de calamitatibus Styriacis ea pluribus explicatin literis (d. 9. Dec. 98 et 29. Aug. 99) ad Maestlinum datis, quas proposuimuspag. 39 et 51.

Herwartus in responsione sua (d. 2. Jan. 1599) hanc quaestionem prorsus silentiopraetermittit (Jesuitarum socium fuisse Herwartum constat), additis paucis de conjunctioneYeneris et Mercurii anno a. Ch. IX et de Kepleri Calendario, haec de Wernero profert:Von J. Wernero hab ich: 1) in folio anno 1512 impr. : Translatio Geographiae Ptolemaei.2) in quarto impr. anno 1522: Super 22 Elementis Conicis. De cubi duplicatione. Demotu octavae sphaerae, in quo fit mentio observationum ejus. Nec enim, quod sciam, ullumlibrum alium edidit, in quo observationis alicujus a se factae meminerit.

Da der Herr solliche zu sehen begert, überschicke ich ims mit nechstem, da ichs alleinwieder richtig bekomme, dann ich keines wüsste anderwerts widrumb zu erobern Und daich Ime mit mehrerem willfahren kann, hat er mich allzeit willig. De aliis aliorum obser-vationibus plura proximis literis agam. Damit &c.

Haec Herwartus. Responsio Kepleri aliaeque complures ejusdem literae desunt in codicePetropolitano; in bibliotheca vero acad. Monae, deprehendimus literas illic desideratas, quasdedit Keplerus Herwarto d. 29. Jan., 14. Sept. et 14 Dec. 1599, 12. Jul. 1600, e quibusea, quae huc pertinent, addenda sunt. Ex literis d. d. 29. Jan. 1599, in quibus ad quae-stionem de conjunctione Veneris et Mercurii, de Ptolemaei et Copernici observationibus, etde eclipsibus respondit, haec tantum desumsimus: ' I

De Wernero: opuscula, quae annotasti, hic sunt. Libellum observatio-num Tubingae vidi apud Maestlinum, quem solitus est dicere magnum the-saurum. Ejus exemplar superfluum existimabam apud vos repertum iri.

(Herwartus: „Quod de Werneri observationibus scribis, miror. Si scirem, extare illiusobservationes, omnimodo curarem, ut adipisci posset“; deinde: „Wegen des Werneri Buchde Observationibus ipsius hab ich Schreiben von unterschiedlichen güten Orten, aus Nürn-berg , dass dergleichen von Ihm niemalen ausgegangen seyn sollen. Wollte gern wissen,wie doch der titulus eigentlich solte beschaffen seyn.“)

In literis d. d. 14. Sept. 1599 maxima ex parte Keplerus disserit de quaestione, quamHerwartus movit „de harmonia mundi seu concentu septem planetarum,“ ad HarmoniamKepleri ipsam referenda , praemissis de vitae ratione instituenda animi sensibus, quibus re-spondit his Herwarti de Tychone nunciis : (in literis d. 20 Jul.) „Tycho venit Pragam, non-dum tamen ab imperatore audientiam impetravit, ita ut nesciatur adhuc, numquid ibi pedemsit fixurus, necne“ ; deinde (in literis d. 29. Aug.): „Tycho Brahe perlustrat castra imperatorisin Bohemia, quaerens locum commodum, ubi sedem figat et observationibus coelestibus vacet,salario 3000 florenorum annuorum (si modo vera est fama) ab imperatore in servitium re-