72
Prooemium.
Benathkam veni. Ab eo die usque ad Cal. Jun., si 3 circiter septimanaseximas, continue cum Tychone inque convictu ejus vixi.
Invitaverat is me altera vice (de prima enim invitatione tibi constat)perquam humanis ad me scriptis literis. Sed eas ego literas d. 10. Jun.demum Viennae in reditu accepi. Sic ergo non tantum gratus sed ex-pectatus etiam fuit adventus meus. Quae viderim, quae didicerim, nimisjam longum esset recensere. Summam narrationis ipse mihi delineastiverissimis verbis: non metum esse, ut me poeniteat itineris. Nam et desumtibus accessus mei cautum esse mihi voluit, si voluissem, et de viaticoad reditum necessario Viennam usque prospexit. Summa vero tractationisnostrae fuit haec, ut procuraret mihi Tycho literas Caesaris, quibus et vo-carer in biennium in Bohemiam, maturandis Tychonis editionibus, et nihilo-minus salarium meum in Styria obtinere possem: suppeditaret et sumtusitineri necessarios ad familiam transferendam: quibus a me propositis in-super adjecit curaturum se, ut minimum 100 insuper thaleros in Bohemiaaccipiam.
Huic nostro pacto non dubito quin faveas. Verum ecce tibi impe-dimentum et faciem rerum mearum plane contrariam. Domo discesi cumvenia magistratus mei; reditum meum ubi illis significavi, diligentiam quidemcollaudarunt, ceterum verbotenus suaserunt, re ipsa sub dimissionis inter-minatione imperarunt, ut reposita in praesens astronomia medicinam am-plecterer, animumque a speculationibus pulchris magis quam hoc difficilitempore salutaribus ad curam utilitatis publicae traducerem.
Et quia experimento probaveram, posse me domo mea carere, 5 men-sibus itinere Bohemico consumtis, suaserunt, ut sub autumni tempus inItaliam irem, medicinae causa. Si causas omnes explicare vellem, quibusjam in Bohemiam rapior, jam in Italiam, tempus tererem. Summa delibe-rationis meae haec est: cupio adhuc annos aliquot in astronomicis consu-mere, propter Tychonem ditissimum rerum harum possessorem : sive id fiatin Bohemia, sive, quod malim, hic Graetii. Interea paullatim in medicinaprogrederer. Ad hoc institutum opus mihi est continuatione salarii, quodab Ordinibus hujus provinciae habeo, opus et securitate in religionis negotio,quam praestare princeps potest, quali etiam Tycho sub Caesare fruitur (inmarg: utrinque me extra metum esse oportet).
A te vero, M. Vir, hoc peto, primum ut consultor mihi optimus essevelis, deinde, sive aliud, sive hoc, quod ego elegi, suaseris, uti media etindices et subministres, quorum alterum probe nosti, alterum polles illustriloco constitutus, in hac praesertim Monachiensis, Graezensis et Bohemicaeaulae mutua connexione et praestantium autoritate virorum notitia.
Quaeris, si, quod hic habeo salarium, cum caesareo forsan ampliorecommutaretur, qui id mihi sit acceptum futurum ? Primum separarer aStyria, cui sum astrictus multis necessitudinibus. Id vinculum in uxore meaejusque bonis stringitur. Deinde me vestigia terrent. Tycho, vir tantinominis, tanta Caesaris gratia, annuo suo stipendio maxima cum difficultatevix potitur, ac sane nescio, an potitus sit: quae causa meditationes ejusvehementer turbat. Quid ergo de me futurum esset? An non me meos-que in extremas angustias loco peregrino conjicerent ? Haec causa est, curaut salarium Styriacum quibuscunque tandem modis defendendum, aut, siqua necessitas urgeat, longius adhuc in Germaniam discedendum statuam.
De Werneri observationibus fieri potest, ut me fallat memoria, cum