Prooemium. 7f
ceptus. Talem ego tibi conditionem optarem, et quis novit, quid sit infatis ? “
Ad haec ergo Keplerus respondit hunc in modum:
S. P.
Literas Tuas, Magnifice Vir, 9. Sept. milii traditas, a voto et faustaominatione incipis; cui aequum est avtrj^siv.
Equidem optarim te fatorum illorum dominum, aut certe interpretemet internuncium me inter et fati dominum: nam de tua in me benevolentiaaequum est, me summa omnia sperare. Moderatum et philosophicum in ac-cipiendo animum deprehenderet, quisquis quam speciosissimam exercere li-beralitatem satagit. Prima mihi cura, ut quantum fieri potest, uxor meateneat, quae habet, idque patrimonium ad communes liberos transmittat.Etenim speculationes interitu familiae redimere, neque in philosophiahonestum est, neque pium in religione. Inde peteretur coena Platonica,habitusque, qui maritum decet. Nam in his duobus capitibus consistit stu-diorum libertas. Qui eget, servit: at vix quisquam sponte servit unquam.Quod nativitates et Calendaria interdum scribo, ea, me Christe, molestis-sima mihi servitus est, sed necessaria, ne scilicet ad breve tempus liber,post turpius serviam. Itaque ut salarium annuum, ut titulum et locum de-fendam, obsecundandum est imperitae curiositati.
Sed ad desideria mea revertor. Quidquid mihi superesset, jurejurandosancirem, in studia philosophiae impensurum. Lectores alerem, ut oculis,jam hebescentibus, ut et tempori parceretur. Nuncios hinc inde mitterempro libris, pro consulendis doctis; instrumenta machinarer; observationibus aliosadhiberem, si minus ego sufficerem, sic et computationibus aliqui destinarentur.Nam legendo, computando plurimum effundo spirituum, speculando parum.
Sed haec sane in potestate supremi fatorum domini sita sunt, qui etsinon me attollit altius, facit id procul dubio in meum commodum, ne inepteme pro antesignano aliquo literatorum ferre incipiam. —
Herwartus d. 20. Jun. 1600 nunciat Keplero: „Nach dem ich dem Herrn bei einemmeiner gewesten Diener etliche Bücher zugeschickt, als hat er mir sie wiederum zuege-bracht, da er den Herrn nit anhaimbs angetroffen, sondern dass er sich ein Zeit lang zuPrag aufgehalten.
Auf den Fall, dass der Herr bei Herrn Tycho Brahe sich befunden, hat er gar wohlund recht gethan und wird ihn nit reuen. Wann meine Sachen so beschaffen wären, dassich abreisen könnte, wolt ich nit unterlassen, Ine Herrn Brahe zu besuchen.
Keplerus d. d. 12. Jul. 1600 respondit:
S. P.
Nunquam opportuniores ad me literas misistis N. et M. Vir, quam hocipso tempore, quo de totius instituto vitae in gravissima versor delibera-tione. Etenim eas humanitatis et benevolentiae in me significationes ex-hibuerunt omnes, quas ad me scripsisti epistolae, ut sperem, me non saltemconsultore te, sed etiam adjutore feliciter usurum.
Nam ut ad has ultimas tuas literas 20. Jun.. datas, (binas enim alias,14. Dec. et 1^. Mart. scriptas domum reversus reperi) primo loco respon-deam, sic est, ut conjicis, ad III. Id. Jan. 7 Gratio discessi, Tychonem in-visurus, et cum Pragae per aliquot dies haesissem, tandem Nonis Febr.