1 Prooemium. - 89
gitentur, de quibus tamen illi ipsi, nisi hoc modo admoniti fuissent, nunquam cogitare po-tuissent.
Antequam acceperat Keplerus modo praemissa, superioribus suis haec addidit:
Clarissime D. Praeceptor. Dum ultro citroque commeat nuncius, in-veni locum aliquem in Cardano, qui rem nostram automatariam mirifice illu-strat. Sic igitur ille lib. 17 de Subtilitate. „Kuper etiam quidam illam„machinam mundi universalem, olim a Guilielmo Zelandino fabricatam atque„dissolutam, in tenebrisque per incuriam marcescentem, cum ego quodam bono„fato ad instaurandum bonas artes etiam obiter non minus quam ex in-dustria natus in lucem revocassem, in integrum restituit. Cujus exem-„plo aliam Carolo Quinto Caesari ita construxit, ut in ea et temporum„momenta et partes signorum singulas videas et octavi orbis motum tar-dissimum intuearis. Divisiones quoque orbis signorum varias, quas domos„vocant, horasque aequales et inaequales, et quod majus est, universi orbis„partibus inservientes, ut haec vere machina orbem universum referat, in„ea inspicere licet. Omitto progressus regressusque singulorum errantium„siderum, latitudines altitudinesque, aliaque innumera, ut prorsus res non„minus fama quam fide major sit. Referunt Sabor regem Persarum hu-juscemodi machinam tam grandem e vitro construi fecisse, ut in ejus„centro sederet, tanquam in Terrae sphaerula, spectantem sub pedibus etiam„astra, exorientiaque ac occidentia sidera, ut sic, mortalis cum esset, supra„tamen omnem mortalitatis fastum et expectationem esse videretur.“ Haectransscripsi propter duo illustria exempla sphaerarum et alterius autorem.Quamvis incredibile de Sapore. Certe universalis sphaera non fuit, autmota non fuit, praesertim vitrea. Neque mihi divina ista de barbara gentepersuadeo. Atque en tibi sessionem regis in sphaera, quae barbari fastusan civilis delectationis argumentum sit, in promtu est judicare. Sed necmonstro caret moles illa ingens. Equidem existimo, praeter vanam et bar-baram ostentationem et magnitudinem globi vitrei insolentem nihil spectatucontinuisse dignum. Tn altera vide mihi inutilem laborem in exprimendomotu octavi orbis, qui tum nondum erat rite cognitus. In laude ponunthujusmodi artifices, imitari calculum multitudine motuum, ego praestare puto,ut naturam imiter in situ, etsi tardissimos illos motus ex parte quis omittat.
Pergit Cardanus, et recitatis Claudiani versibus, quibus descriptioArchimedeae sphaerae continetur, haec subjicit: „Causa, cur ex vitro olim„fieret machina coelestis orbis, erat, quoniam cum esset aemula vere coeli,„includebantur minores majoribus: quam ob rem qui intus erant et sidera„spectari non potuissent, nisi omnes ex materia perspicua conflati fuissent.„Itaque qui nunc has moles faciunt, vitri fragilitatem verentes, coguntur„non naturalem mundi machinam aemulari, orbem orbi circumponendo, quo-„niam cum ex metallo sint videri non possent: sed quot sunt orbes, tot,,efficiunt tabulas, aut saltem senas, Solis orbem Veneris orbi immiscentes,„in circuitumque compaginant, ut quod est rotarum, ponderum, molarum,„curruum, denticulorum, nolarum, virgarum, funium atque aliorum instru-mentorum, lateat intus.“ Audis Cardanum, veteres aemulari naturam so-litos, recentiores construere domunculam, forte sexangulam aut octo laterum,et foris in lateribus circumponere hic sphaeram Saturni, illic Jovis etc.Et hoc dicit Cardanus sphaerae Zelandinianae commendator ut omniumpraestantissimae, ut non possimus dubitare, quin illa quoque in hunc mo-dum, non ad aemulationem naturae sit coaptata. Quomodo quid quaeso