Band 
Volumen primum.
Seite
91
JPEG-Download
 

Prooemium.

91

curii: siquidem necesse est minima consectari. Meministi in tribus supe-rioribus me dividere illa, quae in natura a se mutuo pendent, proptereaquod animae natura inimitabilis est. Digressio planetae a Sole efficit etiamlentitudinem motus. At ego lentitudinem vel inaequalitatem motus praestoper inaequalem denticulorum magnitudinem et distantiam in rotis trium su-periorum. Deinde digressum planetae praesto per orbes et curvatilia bra-chia , quibus planeta circumgestatur. In Venere et $ duplex est hujusmodiinaequalitas et motus et distantiae, una pendet a Terra, altera ab ipsisorbibus. Dubitavi, quomodo utraque sit praestanda. Dico, pro inaequali-tate motus utriusque utrumque etiam circulum et actricis et rotae inaequa-liter dividendum. Ut vero etiam supra in operis facie gemina digressionisinaequalitas respondeat, id difficilius est. Tutissimum tamen, ut cohaereantomnia corpora et orbes, nec Terra circumvehat interiores, ut proxime cen-sueram. In Mercurio autem alteri digressioni melius succurri potest, sc.per ampliationem et contractionem orbis. Potuissem haec jam omittere, utadhuc imperfecta et minus in opere ipso necessaria: sed scripsi, ut testi-monium essent meae curae.

(E literis d. d. 21. Aug. 1598.) — Dein, d. 9. Dec. 1598, haec subsecuta sunt:

S. P. D.

Mercurius tuus aberrat constanter: quare vide, quo pacto motus longi-tudinis corrigatur. Ecce enim ad literas quas 4. Julii scripsisti, cum essetAugusto mense respondendum, mense Decembri respondeo; quas Octobrimense procul dubio scripsisti, ad quas'etiam hoc Decembri responsum proculdubio expectas, dummodo reddantur, respondebitur fortasse (si Deo pla-cuerit me tantisper vivere), mense Martio. Misisti 4. Julii scriptas Ulmam.Eas pertulit Jacobus noster ignarus, erant enim implicatae alteris, quae inCarinthiam spectabant. Ut venit in Carinthiam, jam rursus illae ascensurus,animadvertit errorem, aperto illo involucro per eum, cui mittebatur. Itaqueliteras tuas remisit in Styriam, ipse perrexit in Sueviam: opinor tamen,etsi legitimum responsum non pertulerit, pertulisse tamen abunde verborum.Si quid Octobri mense vel Jsovembri scripsisti,, id scias mihi nondum esseredditum. INam perlatorem, quem Jacobus tibi designaverat, rerum conse-cuta commutatio absterruit (uti omnino puto) ne Styriam ingrederetur.

In principio Germanicarum literarum errorem agnosco verborum. Sen-sus omnino verbis illis a me usurpatis inest talis: Velle me defendere pro-positum meum coram te. Atqui hercle non id mihi fuit animi, abortiiquicquid id est verborum. Sensum enim esse volui, suppeditare me prae-ceptori exempla vetera (non quidem quasi censeam, illa ignorare te, sed utte illorum commonefacerem; Erinnerep.) quibus exemplis meam famam Stuc-cardiae contra obtrectatores, si qui forte existant, defendat. Itaque verbazu mehrer Defension meins Eiirhabens sic accipiantur, das der H. P. meinfürhaben desto besser defendirn khönde. Sed bene fecisti , qui lituraminducere incommodis istis verbis statuisti. Utinam sane feceris ! Ceterumhoc uno acpaXfjiatt excepto, vides ipse, consultius fuisse, ut te alloquerer inilla epistola, quem etiam princeps alloquebatur: ut, quoniam ego a principeper te internuncium interrogabar, princeps etiam a me responsum per eundemte haberet. Sciunt omnes, non esse literatis in more positum, vernaculamera uti: nec obscure conjiciunt, principi me dicta velle, quae tibi dixi.Quod immanem numerum claviculorum attinet in rotis Veneris, existimo me