Band 
Volumen primum.
Seite
92
JPEG-Download
 

92

Prooemium.

in descriptione latina monuisse, esse mihi in promtu numeros minutiores,sed quibus intra 200 annos circiter 8° error committatur in reditu 9- Ce-terum facilius est perito artifici tam exiles effingere, quam mihi partiri inrotas plures. Numeri enim inter se primi sunt: tota vero forma et dispo-sitio eum in modum suscepta, qui non possit pro una duas rotas adipisci,uti te jam intelligere credo.

In eadem latina descriptione secure scrupulosus fui: eo quod tibi mesoli scribere censerem. Propterea etiam latine scripsi, et in germanico cavi,ne latina descriptio in alienas manus deveniat. Sia enim existimavi, nemi-nem ex consiliariis fore, qui non tuum solius consilium expeti, quam ipseprolixissimum scriptum ignotae materiae, manus intricatissimae, legere malit.Itaque adhuc ego de sollicitis istis cautionibus securus sum. Quod si etiamlegant, videbunt me apertum esse et diligentem, qui omnia expendam, necmetuent, ut me quid latere possit, quod ad rei summam spectet.

Quod ad me hic increpandum tuo exemplo uteris, scito, idem ad un-guem mihi hic accidisse. Rector noster male mihi cupiebat, ejus ego calum-nias de novitate odiosa metuebam. Igitur consilium cepi extenuandi coramillo mei inventi, ut quod non novum sed antiquitus notum fuerit. Incidit inScyllam cupiens vitare Charybdin. Nam arripuit illud de antiquitate ma-joremque ex ea calumniam in me derivavit, quam ex curiosa et superbanovitate potuisset unquam : et tamen mea vitula arabat.

Maestlinus d. 22. Jan. 1599 haec respondit: Mirabilem video priorum literarum mearumfortunam in itinere, quemadmodum tabellarius Jacobus superioribus mensibus mihi quoque exposuit.Verum res bene habet, siquidem vel tandem traditae fuerunt. Mense Octobri nullas ad tescripsi literas. . . . Literas tuas superiores, quas de horologio ad opus astronomicum addendouna cum rotulis dedisti ad me admodum prolixas, adhuc mecum retineo. Ratio est, Kretz-mayerus praeterito mense apud nos fuit, cui literas monstravi, earumque contenta coramD. D. Hafenreffero exposui. Sed video, hominem ab hoc negotio plane abhorrere. Con-suluerunt ergo omnes, mutationem nullam esse suscipiendam. Cumque me, ne princeps offen-deretur, metuere dicerem, ille respondit, nihil ibi subesse periculi; sibi enim principis animumsic cognitum esse, nisi coram oculis videat, aut hisce scriptis moneatur^ ipsius Ceis, nonulterius de eo quicquam esse moturam. Inprimis vero, quod mihi quoque videbatur, sicutsuperioribus literis scripsi, immanem denticulorum numerum dicebat nequaquam repraesentariposse. Parendum ergo fuit eorum consilio, et si, quod res est, denuo dicere velim, suasi idinitio ultro, idemque adhuc facerem. Sed nimis pretiosum opus est; antea autem dissua-dere illud haud potui, quia putabant, ea universa a te jam ante optime fuisse, quomodo per-fici possent, praemeditata.

Excusatio tua de priori scripto tuo ad me dato et sic adornato apud me facillime locumhabet, verum metuendum esset, ut apud alios, quibus hae tuae rationes ignotae sunt (necenim omnibus eas exponere possem), res aliter acciperetur. Sed res bene habet, quia illudscriptum propter causam dictam in aliorum manus non venit. Quodsi vel princeps rursusmonuerit, vel tibi res aliter videatur, sat temporis erit de negotio ultra cogitandi. —

Ad haec Keplerus :

De Stuggardiano negotio tnis acquiesco consiliis. Velim tamen, argen-tum, quod jam impensum est, asservari, non inter privatos distrahi, ut, siquando opus, quale tibi descripsi, meis vel alicujus opificis sumtibus perfec-tum et absolutum principi pro meae famae defensione obtulero, rationes deargento illi sint expeditae. Quodsi metuendum tibi non est, ut ultra exaula interpelleris, remitte mihi descriptionem latinam saltem, reservata adomnem eventum germanica, quia exemplar non habeo.

(E literis d. d. 26. Febr. 1599.)