Prooemium.
93
Maestlinus: De Stutgardiano negotio video omnia quiescere et silere. Kraetzmayeromultum negotii facessit machina hydraulica artificiosa. Ubi sit globus argenteus ignoro, for-san per literas frustra quaero , nisi occasione oblata ego ipse Stutgardiam veniens inquiram.Sed apud Kretzmayerum illum inveniri credo; de alio enim argento, praeter hunc globum,nihil mihi innotuit. Descriptionem latinam una cum rotulis sicut petis remitto. Una rotula,quae contra ductum ligni incisa fuit, in multa fragmenta fuit confracta, cum eam primo ac-cepissem. (12. 22. Apr. 1599.)
Mechanica, respondit Keplerus (29. Aug. 99), accepi non integriora, quam ne-cesse est. De globo et circulis aliquot argenteis planis quaeso cura, si fieriabs te potest citra invidiam.
Die 15. 25. Jan. 1600 haec praemissis addit Maestlinus: ,
De instrumento seu opere mathematico huc usque nihil certi comperiri potui, nisi quodaurifaber ille Stutgardianus, qui in consistorio ducali assessorem agit (?), nuper mihi retulit,quod Carolus aurifaber pro opera sua ingens pretium poposcerit. Sed censura ejus quibusdamdeputatis, inter quos et ipse, qui mihi retulit, fuit, a principe fuit commissa, qui pretium illudfere ad dimidium contraxerunt.
Inde ab hoc tempore nil amplius de hoc opere occurrit, quum turbae tum temporis ex-ortae in Styria, quibus Keplerus quoque agitatus est (comp. p. 39. 51 sqq.), videantur effe-cisse , ut de re ulterius persequenda, non amplius cogitaret.
Tabula adjecta solum superest specimen conaminis juvenilis, quod literae, quas propo-suimus, pluribus exhibent descriptum.
^ Redimus ad opus Kepleri ipsum.
Quid spectaverit edito hoc opere Keplerus, quid alii de eo judicaverint, ex iis, quaepraemisimus, elucet. Atque adolescentem, annum tum maxime agentem vicesimum quintumnon astronomorum tantum, sed etiam virorum, qui alia doctrinae genera colebant, oculos inse convertisse qflis est, qui miretur ? Denique ex illis initiis profecto ad illam, qua vir flo-ruit, gloriam et auctoritatem iter esse patefactum Keplerus ipse indicavit, qui non tantumpassim in libris astronomicis, qui Prodromum sequebantur, illius mentionem faceret, sed etiamanno 25. postquam primum editus est, hunc iterum imprimendum curaret. Hoc illum pridemspectasse, elucet ex his, quae in libro de motu stellae Martis (impr. a. 1609) et in „Har-monia“ occurrunt verbis :
„Si supervixero, quoad astronomia suam puritatem et perfectionem nan-ciscatur, ut in causa, quam in illo libello ad ejus tribunal devolvi, pronun-ciari possit, polliceor lectori, me libellum illum retractaturum, et confirmatis,quae vera deprehendi, reliqua, quae secus habent, fideliter detecturum.“
In libro II. prop. 25 „Harmoniae“ paucis commemorans „Prodromi“ argumentum, „nihil,inquit, plausibilius videri potuit, quam sex coelestium orbium intervalla quin-que ex quinque figuris (corporibus) esse desumta a creatore .... Haecdistributio numeris explorari potest, necessitatem infert, corporum numerumnon conquirit anxie, sed inventuip occupat; denique sic est instructa, ut abhis annis 22 non tantum nullum invenerit oppugnatorem, sed etiam ipsosRami, inconsiderati magistri et Euclideomastigis discipulos 28 ) pertraxerit,hodieque tam multos pertrahat, ut jam dudum secundam editionem flagita-verint mathematici.“
Hanc editionem secundam ipse Keplerus curavit anno 1621, eaque nulla parte differt apriore, nisi quod additae sunt annotationes, cum ad res obscuriores illustrandas, tum aderrores, qui juveni obrepserant, detegendos. Annotationes has Kepleri subjunximus singulisProdromi capitibus signatas literis a, b <fcc., nostras vero sub finem libri collectas addidimussignatas numeris continuis.
Qua ratione ductus rem ita instituerit Keplerus ipse illis, quibus secundam editionem dedi-cavit, „Provincialibus Ducatus Styriae“ clarius indicat.
Forma, qua prodiit secunda editio, differt a forma prioris; liber in folio excusus est,eadem plane magnitudine qua „Harmonia“, quum prior editio quarti formam exhibeat minoris-