Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

DEDICATIO EDITIONIS PRIORIS.

ILLUSTRIBUS,

GENEROSIS, NOBILISSIMIS ET STRENUIS

Domino Sigismundo Friderico, Libero Baroni ab Herberstein, Neuperg,Guettenhaag, Domino in Lancovviz, Camerario et Dapifero Carinthiaehaereditario, Caesareae Majestati et serenissimo Archiduci AustriaeFerdinando a consiliis: Capitaneo Provinciae Styriae * T )

et

Dominis N. N. Illustrium Styriae OrdinumQuinqueviris Ordinariis, Viris amplissimis, Dominis meis clementibus et beneficis,salutem et mea servitia.

Quod ante septem menses a ) promisi, opus doctorum testimonio pulch-rum et jucundum, longeque praeferendum annuis prognosticis: tandem ali-quando coronae vestrae sisto, Amplissimi Viri; opus, inquam, exigua mole,labore modico, materia undiquaque mirabili. Nam sive quis antiquitatemspectet; tentata fuit ante bis mille annos a Pythagora b ); sive novi-tatem, primum nunc a me inter homines vulgatur. Placet moles? Nihilest hoc universo mundo majus neque amplius. Desideratur dignitas?Nihil pretiosius, nihil pulchrius hoc lucidissimo Dei templo. Lubet se-creti quid cognoscere? Nihil est aut fuit in rerum natura occultius; solumhac in re non omnibus satisfacit, quod utilitas ejus incogitantibus obscuraest. Atqui hic est ille liber naturae, tantopere sacris celebratus sermo-nibus; quem Paulus gentibus proponit, in quo Deum ceu Solem in aqua velspeculo contemplentur. Nam cur Christiani minus hac contemplatione nosoblectaremus, quorum proprium est, Deum vero cultu celebrare, venerari,admirari? id quod tanto devotiori animo fit, quanto rectius, quae et quantacondiderit noster Deus, intelligimus. Sane quam plurimos hymnos in Con-ditorem , verum Deum cecinit verus Dei cultor Davides; quibus argumentaex admiratione coelorum deducit. Coeli enarrant, inquit, gloriam Dei. Videbocoelos tuos, opera digitorum tuorum, Lunam et stellas, quae tu fundasti:Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus; qui numerat multitudinemstellarum, et omnibus nomina vocat. Alicubi plenus spiritu, plenus sacralaetitia exclamat, ipsumque mundum acclamat: Laudate coeli Dominum, lau-date eum Sol et Luna, &c. Quae vox coelo? quae stellis? qua Deuip

Kepleri Opera I. J