Band 
Volumen primum.
Seite
98
JPEG-Download
 

98

Dedicatio editionis prioris.

laudent instar hominis? Nisi quod, dum argumenta suppeditant hominibuslaudandi Dei, Deum ipsae laudare dicuntur. Quam vocem coelis et naturaererum dum aperimus his pagellis, clarioremque efficimus: nemo nos vani-tatis aut inutiliter sumti laboris arguat.

Taceo, quod haec materia creationis, quam negarunt philosophi, magnumargumentum est: dum cernimus, uti Deus instar alicujus ex nostratibus archi-tectis, ordine et norma ad mundi molitionem accesserit, singulaque sit itadimensus, quasi non ars naturam imitaretur, sed Deus ipse ad hominis futurimorem aedificandi respexisset.

Quanquam quid necesse est, divinarum rerum usus instar obsonii nummoaestimare? Nam quid quaeso prodest ventri famelico cognitio rerum natu-ralium, quid tota reliqua astronomia? Neque tamen audiunt cordati homi-nes illam barbariem, quae deserenda propterea ista studia clamitat. Pictoresferimus, qui oculos, symphoniacos, qui aures oblectant: quamvis nullum rebusnostris emolumentum afferant. Et non tantum humana, sed etiam honestacensetur voluptas, quae ex utrorumque operibus capitur. Quae igitur inhu-manitas, quae stultitia, menti suum invidere honestum gaudium, oculis etauribus'non invidere? Rerum naturae repugnat, qui cum his pugnatrecreationibus. Nam qui nihil in naturam introduxit, Creator optimus,cui non cum ad necessitatem, tum ad pulchritudinem et voluptatemabunde prospexerit: is mentem hominis, totius naturae dominam, suam ipsiusimaginem, solam nulla voluptate beaverit? Imo uti non quaerimus, qua specommodi cantillet avicula, cum sciamus inesse voluptatem in cantu, propterea,quia ad cantum istum facta est: ita nec hoc quaerendum, cur mens humanatantum sumat laboris in perquirendis hisce coelorum arcanis. Est enim ideomens adjuncta sensibus ab Opifice nostro, non tantum ut se ipsum homosustentaret, quod longe solertius possunt vel brutae mentis ministerio multaanimantium genera: sed etiam, ut ab iis, quae, quod sint, oculis cernimus,ad causas quare sint et fiant, contenderemus : quamvis nihil aliud utilitatisinde caperemus. Atque adeo ut animalia cetera, corpusque humanum cibopotuque sustentantur: sic animus ipse hominis, diversum quiddam ab ho-mine 0 ), vegetatur, augetur, et adolescit quodammodo cognitionis isthocpabulo: mortuoque quam vivo similior est, si harum rerum desiderio nullotangitur. Quare uti naturae providentia pabulum animantibus nunquam de-ficit: ita non immerito dicere possumus, propterea tantam in rebus inessevarietatem, tamque reconditos in coelorum fabrica thesauros, ut nunquamdeesset humanae menti recens pabulum, ne fastidiret obsoletum, neu quie-sceret, sed haberet in hoc mundo perpetuam exercendi sui officinam. d )

Neque vero harum epularum, quas ex ditissimo Conditoris penu in hoclibello velut in mensa depromo, propterea minor est nobilitas, quod a maximavulgi parte vel non gustabuntur, vel respuentur. Anserem laudant pluresquam phasianum, quia ille communis est, iste rarior. Neque tamen ulliusApitii palatus hunc illi postponet. Sic hujus materiae dignitas tanto majorerit, quo paugiores laudatores, intelligentes modo sint, reperiet. Non eademvulgo conveniunt et principibus: neque haec coelestia promiscue omnium,sed generosi saltem animi pabulum sunt: non meo voto vel opera, non suanatura, non Dei invidia, sed plurimorum hominum vel stupiditate vel ignavia.Solent principes aliqua magni pretii inter secundas habere mensas, quibusutantur non nisi saturi, levandi fastidii causa. Sic haec et hujusmodi studiagenerosissimo et sapientissimo cuique tum demum sapient, ubi e casa per