Band 
Volumen primum.
Seite
100
JPEG-Download
 

100

In dedicationem editionis prioris

IN DEDICATIONEM ANTIQUAM

NOTAE AUCTORIS.

a) Anno 1595, die 9. (19.) Julii, postridie natalis decimi octavi serenissimiFerdinandi Archiducis, Roman, nunc Imperatoris Augusti, Hungariaeque et Bohemiaeregis: cujus in ditione hereditaria Styria tunc merebam stipendia, inveni hoc secre-tum: statimque ad illud excolendum conversus, Octobri sequente, in dedicationeprognostici anniversarii, quod erat ex officio scribendum, editionem libelli promisi,ut significarem publice, quam gravis mihi philosophiam amanti esset ista conje-ctandi necessitas. Ex eo profectus in Wirtembergiam, inter domestica negotia ni-hil aeque pensi habui, ac editionem libelli, quae mihi juvenculo, nulla eruditionisfama publica, typographis sibi de damno metuentibus, plurimum exhibuit molestia-rum: et erant qui absurditate moti dogmatis Copernicani conatibus meis inter-cederent. Itaque scripta dedicatione ista Idibus Maji Stuccardiae, post duos men-ses reversus sum in Styriam, relicta Maestlino praeceptori meo editionis cura penedesperata. Ille vero ad exornandum, commendandum et inter homines vulgandumopusculum, quod ingenti cum gratulatione primum aspexerat, nihil fecit reliqui:perfecitque prudentia et industria sua, ut libellus tandem ederetur fine anni 1596,et sequentibus nundinis vernalibus anni 1597 catalogo Francofurtensi insereretur:duro nominis mei fato; nam pro Keplero expresserunt Repleum. Quo ipso tem-pore, flagrante bello Hungarico cum Tureis, de provinciis limitaneis Ferdinandoheredi tradendis arduis deliberationibus actum, quippe exactis annis heredistutelaribus.

Cum igitur casus quidam, oppido quam pulcher, initia speculationum istarumcum gubernationis Ferdinandinae primordiis connexuerit; quis vetet etiam successusreliquos commemorando exsequi: unde fides firmetur spei optimae plena, non ca-sum caecum, sed genium perspicacissimum et vigilantissimum fuisse, qui hanc vitemimbellem humique serpentem ulmis illis sublimibus coaptaverit.

Etenim factum est illo ipso anno 1597, ut Tycho Braheus, vir illustri stem-mate Danico prognatus, consiliisque restaurandae astronomiae susceptis celebratis-simus, successu, quoad vixit, felicissimus, ut hic inquam Dania patria relicta cumomni apparatu astronomico transiret in Germaniam. Cum autem hujus viri insti-tuta mihi ex relatu et praelectionibus Maestlini dudum essent nota, cum mentionemillius ut summi artificis passim in ipso libello fecissem : pulchrum aequumque mihivisum est, primum atque libellum meum catalogo Francofurtensi insertum scivi,inter ceteros matheseos professores etiam Tychonem, ut antesignanum, consuleresuper materia libelli, quam cum proprio tum Maestlini judicio maximi momentirem esse rebar. Et ceteri quidem promte responderunt, Galilaeus Patavio, UrsusPraga, Limnaeus Jena: iS ) ad Tychonem vero epistola mea tardius delata, quod islocum inscriptum interea mutasset, voluptatem ex responso tanti viri secuturamper integrum annum detinuit; hausi tandem illam affatim adjunxique laetitiae publi-cae, quae tunc Styriam tenebat ob exordia gubernationis Ferdinandi, florentis simiprincipis. Quanquam eclipsis magna Solis in dodecatemorio piscium, qui locus Fer-dinando culminat, multoque magis intemperies hominum certorum, jam signa meojudicio praetulissent aerumnis paulo post per provincias illas consecutis.

Argumentum literarum Brahei hoc erat, uti suspensis speculationibus a prioridescendentibus animum potius ad observationes quas simul offerebat, considerandasadjicerem: inque iis primo gradu facto, postea demum ad causas ascenderem ettale quid in sua potius hypothesi, quam ipse Copernica veriorem censebat, commi-niscerer: denique, ut ad ipsum me conferrem, quippe qui jam mare transisset.Cumque non statim ego responderem, Braheus eodem argumento plures ad me perannum sequentem scripsit epistolas, quarum una post aliam, sua quaelibet morainterposita, mihi sunt redditae. Interim Graetii dissipato nostro coetu discentium,ipse salarium, quod capiebam a proceribus provinciae sine opera, bene collocatu-rus consilium tandem cepi, Tychonem Brahe visitandi toties invitantem. Venerat