Dedicatio editionis prioris.
99
pagos, oppida, provincias, regna ad orbis imperium ascenderit, omnia probeperspexerit; neque, ut sunt humana, quicquam ullibi repererit beatum, diu-turnum, et tale, quo finiri et saturari queat ejus appetitus. Tunc enim in-cipiet meliora quaerere, tunc a Terra huc in coelum ascendet, tunc animumfessum curis inanibus ad hanc quietem transferet, tunc dicet:
Felices animas, quibus haec cognoscere primum
Inque domos superas scandere cura fuit, (Lucr.)
quare contemnere incipiet, quae olim praestantissima censuit, sola haec Deiopera magni faciet, atque meram et sinceram tandem voluptatem ex his con-templationibus capiet. Contemnant igitur haec et hujusmodi meletemata,quicunque quantumcunque volent, quaerantque sibi undiquaque commoda,divitias, thesauros : astronomis isthaec gloria sufficiat, quod philosophis suascribunt, non rabulis, regibus, non pastoribus. Praedico intrepide, futurostamen aliquos, qui suae sibi senectutis hinc comparent solatium; tales nempe,qui quoad magistratus gesserunt, ita se gesserunt, ut liberi morsibus con-scientiae habiles esse possint fruendis hisce deliciis.
Existet iterum Car olus aliquis, e ) qui, cum Europa, quoad imperaverit,non caperetur, fessus imperiis, exigua S. Justi cellula capiatur: cuique intertot spectacula, titulos, triumphos, tot divitias, urbes, regna, unica Turria-nica vel jam Copernicopythagoraea f ) sphaera planetaria tantopere placeat,ut orbem terrarum cum ea commutet, digitoque circulos, quam populos im-periis regere malit.
Non haec eo dico, viri amplissimi, ut novum paradoxon, senes disci-pulos , in scenam seu in scholas producam : sed ut appareat quodnam ge-nuinum tempus sit messem de his studiis colligendi. Cur enim de sementefacienda aliter ego sentiam, atque viri prudentissimi de vestra corona: quihaec studia inter praecipua censuerunt, quae juvenilibus nobilitatis animis investra schola proponerentur. Sic enim existimant, neque aptius essegenus hominum ad colenda mathemata nobilitate, ut quibus artes aliaead victum comparandum non ita necessariae, nec aptiora nobilitati studiamathematicis, propterea, quod occulta et mirifica quadam facultate polleantprae ceteris, feroces animos ad humanitatem adque sobrium rerum terrena-rum contemtum instituendi. Qui fructus etsi difficultate et insolentia mate-riei juvenibus obscuratur, senibus tamen, uti modo dictum, suo tempore sesepatefacit.
Atque haec ego hactenus cum de praesentibus pagellis, tum de omniastronomia, ad vos "astronomiae et literaturae totius amatores, Viri Amplis-simi ; ut ejus vos admoneam, quod pridem tenetis: neque nulli usui forehoc, quod humilis offero et dedico, opusculum, vobis, qui vere generosi, verenobiles estis: et si quam laudem meretur inventio, illam magna ex partead vos pertinere, qui vestra liberalitate vestroque stipendio mihi occasioneset otium haec ita commentandi fecistis. Accipite igitur, Viri Amplissimi,hoc grati animi symbolum, meque humilem clientem in vestram gratiamsuscipite; et denique assuescite inter Atlantes, Perseas, Oriones, CaesaresAlphonsos, Rhodolphos, ceterosque astronomiae promotores g ) accenseri.Valete. Idibus Maji: qui dies ante annum initium fuit hujus laboris.
Amp. Y.
Humilis in schola vestra Graetiana mathematicus
M. Joannes KeplerusWirtemberg.
7 *