104
Epistola dedicatoria
dernae, hinc provinciarum circumjacentium respectus. Illinc namque multose nobilitate videbam, qui me vel audivere docentem, vel communi mensa autcontubernio meo usi me propius cognoverunt, exque eo tempore benevolen-tiam a patribus in se derivatam erga me conservant, quibusque pollentcopiis, demonstrant, dignitatis et gratiae Caesareae fructum per beneficentiamexigentes: nec desunt ex ecclesiasticorum numero, qui non minus, quamantecessores sui, et artes mathematicas et me cultorem amant, meque adse invisendos, si turbae conquievissent, de propinquo se evocaturos nuntia-runt. Dignum igitur erat mea in utrosque gratitudine, ut quibus possemmutuis officiis tantos fautores percolerem, ampliusque demereri studerem.
Hinc vero ex parte Austriae pavidam imbellemque astronomiam circum-stantia pericula, terrores, calamitates, aerumnae subinde admonent de cir-cumspiciendis auxiliis. Transivit illa a. 1600 e Styria in Bohemiam, utquae sub Austriacae domus umbra primas radices egerat, eadem sub illaet maturesceret. Ibi varie jactata a tempestatibus bellorum, tam intesti-norum quam externorum, tandem post excessum Rudolphi imperatoris a.1612 constanti domus Austriacae studio recurrit in Austriam : ubi utinamquam benigne excepta et fota, tam impensa generosarum mentium occupa-tione (non minus atque a me ejus instauratore) percoli potuisset. Verum,eheu, quantis sese mutuo bonis exuunt mortales miseri per scabiem con-tentionum turpissimam ? Quam profunda, sic meritos, obruit ignorantiafati? Quam lamentabili consilio „ignem dum fugimus, medios incurrimusignes?“ Utinam vero etiamnunc, post consecutam rerum Austriacarum con-versionem, locus supersit illi Platonis oraculo, qui, cum Gracia longo et ci-vili bello arderet undique, malisque vexaretur omnibus, quae civile bellumcomitari solent, consultus super problemate Deliaco, quaesito praetextu adsuggerenda populis consilia salutaria, ita demum tranquillam ex Apollinissententia Graeciam futuram respondit, si se ad geometriam ceteraque phi-losophica studia Graeci convertissent: quia haec studia animos ab ambitioneet reliquis cupiditatibus, ex quibus bella et cetera mala existunt, ad amo-rem pacis et moderationem in omnibus rebus adducerent.
Utinam denique jam suppressis armis tantum detur induciarum a mi-seriis, ut viris bonis vacet, simile quippiam Ciceroniani illius consiliicomminisci, qui, eversa republica Romana, cum esset vix consolabilis dolor,in tanta omnium rerum amissione et desperatione recuperandi, postquamilli arti, cui studuerat, nihil esse loci, neque in curia neque in foro, vidit:omnem suam curam atque operam ad philosophiam contulit, monens Sul-pitium suum, in iisdem versari rebus, quae, etiamsi minus prodessent, ani-mum tamen a sollicitudine abducerent aque molestiis levarent.
Quibus votis si Deus annuat, non equidem indignas homine Christianovoluptates, aerumnarum solatia, mathematice mea vel ex astronomicis exer-citiis, vel ex contemplatione divinorum operum, exque Harmonice Mundi (fataliilla occupatione, in durissimis exacti biennii dissonantiis) proponere paratasemper erit. At quia in id est incepta haec occupatio astronomica, ut per-ficiatur: quid igitur hoc Austriae statu calamitosissimo potius agat, quam utpraesidia, quibus ipsa indiget, ad opera inter homines vulganda, adque nomenRudolphi, Tabulis perpetuis asserendum, pudore cohibita, ne ab afflictis vellugentibus omnia petat, potius inde corroget, quorsum clades istae, quorsumprodigiorum coelestium expiationes horribilissimae non pertigerunt, deniquead pristinos patronos, ad quos dimidio viae jam anno 1612 appropinquaverat,