Band 
Volumen primum.
Seite
103
JPEG-Download
 

Editionis posterioris.

103

restaurationis astronomiae (coeptam a Tychone Brahe e nobilitate Danicacelebratissimo astronomo) facem non unam praetulerunt: denique quidquidfere librorum astronomicorum ex illo tempore edidi, id ad unum aliquodpraecipuorum capitum hoc libello propositorum referri potuit, cujus autillustrationem aut integrationem contineret; non equidem amore mearum in-ventionum, absit iterum haec insania, sed quia rebus ipsis et observationi-bus Tychonis Brahei fide omni dignissimis edoctus fui, nullam aliam inveniriposse viam ad perfectionem astronomiae certitudinemque calculi, nullam adconstituendam scientiam hujus seu partis metaphysicae de coelo, seu physicaecoelestis, quam quae hoc libello vel expresse praescripta, vel timidis saltemopinionibus et rudi Minerva adumbrata esset. Testes sisto illic Commen-taria Martis a. 1609 edita, quaeque adhuc domi premo Commentariade motibus ceterorum planetarum, hic vero Harmonices Mundilibros V, a. 1619 vulgatos, et Epitomes Astronomiae librum IV, a.1620 absolutum: testes tot numero lectores, qui, ex quo nacti sunt operadicta, jam ab annis bene multis exemplaria flagitant dudum distracta hujusprimi mei libelli, ut ex quo tam multa vident derivata theoremata.

Cum igitur instarent amici, non librarii tantum, sed etiam philosophiaeperiti, ut secundam editionem adornarem: officii quidem mei putavi, nondiutius repugnare; de modo tamen editionis aliquantulum contradixi. Erantenim qui consulerent, libellum emendarem, augerem, perficerem; moremscilicet ceterorum alitorum, quem tenent in excolendis libris propriis, etipse observarem. Mihi contra sic visum, nec perfici libellum posse, nisitranscriptis in illuni plerisque meorum operum, quae per hos 25 annos edidi,pene integris, nec hoc jam tempus amplius esse, librum aliquem hoc titulo,post editos alios, veluti de novo publicandi; denique libellum ipsum, proptersuccessum admirabilem, pro meo non reputandum, quem arbitratu meo mutemaugeamve, quin potius interesse lectoris, ut intelligat, a quibus initiis, quousqueperductate a me fuerint contemplationes mundanae. Vincentibus ergo rationi-bus istis formam editionis talem elegi, quae solet observari in libris alienisrecudendis, ubi nihil mutamus; quae vero loca emendatione egent, aut ex-plicatione aut integratione, ea commentariis adjuvamus differenti typo exa-ratis. Servivit haec forma et religioni et brevitati, ut errores quidem dementis meae tenebris ortos interspersosque materiae de operibus Dei per-fectissimis ipse coarguerem ingenue expungeremque: quae vero capita libelli,acie mentis irretorta, in lumen illud operum divinorum ineffabile directa,clare percepissem, aut ubi viam quidem rectam ingressus, nimium tamenpropere substitissem, ea secernerem,- et quibus aliis operum meorum locisad scopum tandem pervenerim, lectori significarem. —

Ut igitur libellum in hac altera editione, etiam quoad ipsam dedica-tionem, relinquerem intactum, ut ipsum etiam vestibulum responderet opus-culo reliquo, videtis, opinor, Proceres reverendissimi, generosissimi, alitermihi non faciendum fuisse, quin etiam hanc editionem ad primos patronos,quos in praemissa dedicatione sum allocutus, aut, si qui ex hoc tempore rebushumanis exemti sunt, ad eorum filios aut successores (quorum nonnullos in-terea Terrarum orbis Monarchae, virtutem remunerati, ad summum dignitatisculmen evexerunt) denique ad hoc idem corpus communitatis honoratissimum,cujus stipendiis suffultus olim libellum conscripsi, nova dedicatione re-mitterem.

Nec levia mihi hoc agitanti praebuit incitamenta inde Styriae mo-