108
Praefatio ad lectorem.
fuit, quod calculo erat examinandum. Quod si quis probe ponderat, duomihi defuisse; primum, quod ignoravi sinum totum, sive magnitudinemillius propositi quadrantis; alterum, quod motuum vigores non fuerunt aliterexpressi, quam in proportione unius ad alium : qui, inquam, haec probe pon-derat, non immerito dubitabit , utrum aliquatenus hac difficili via pervenirepotuerim necne. Et tamen continuo labore atque infinita sinuum et arcuumreciprocatione tantum effeci, ut intelligerem, locum habere non posse hancsententiam.
Aestas pene tota hac cruce perdita. Denique levi quadam occasionepropius in rem ipsam incidi. Divinitus id mihi obtigisse arbitrabar, ut for-tuito nanciscerer, quod nullo unquam labore assequi poteram: idque eomagis credebam, quod Deum semper oraveram, siquidem Copernicus veradixisset, uti ista succederent. Igitur die 9. vel I9. Julii anni 1595 mon-straturus auditoribus meis conjunctionum magnarum saltus per octona signa,et quomodo illae pedetentim ex uno trigono transeant in alium, inscripsimulta triangula, vel quasi triangula, eidem circulo, sic ut finis unius essetinitium alterius. (Haec vides sequenti schemate magnarum conjunctionumSaturni et Jovis.) Igitur quibus punctis latera triangulorum se mutuosecabant, iis minor circellus adumbrabatur. Nam circuli triangulo inscriptiradius est circumscripti radii dimidium. Proportio inter utrumque cir-culum videbatur ad oculum pene similis illi, quae est inter Saturnum etJovem : et triangulum prima erat figurarum, sicut Saturnus et Jupiter primiplanetae. Tentavi statim quadrangulo distantiam secundam Martis et Jovis,
Fig. 9.