Praefatio ad lectorem.
109
quinquangulo tertiam, sexangulo quartam. Cumque etiam oculi reclamarentin secunda distantia, quae est inter Jovem et Martem, quadratum trianguloet quinquangulo adjunxi. Infinitum est singula persequi.
Et finis hujus irriti conatus fuit idem, qui postremi et felicis initium.Nempe cogitavi, hac via, siquidem ordinem inter figuras velim servare, nun-quam me perventurum usque ad Solem, neque causam habiturum, cur potiussint sex, quam viginti vel centum orbes mobiles. Et tamen placebant figu-rae, utpote quantitates, et res coelis prior. Quantitas enim initio cum cor-pore creata h ); coeli altero die. Quod si (cogitabam) pro quantitate etproportione sex coelorum, quos statuit Copernicus, quinque tantum figuraeinter infinitas reliquas reperiri possent, quae prae ceteris peculiares quas-dam proprietates haberent, ex voto res esset. Atqui rursum instabam.Quid figurae planae inter solidos orbes ? Solida potius corpora adeantur.Ecce, lector, inventum hoc et materiam totius hujus opusculi. Nam si quisleviter geometriae peritus totidem verbis moneatur, illi statim in promtusunt quinque regularia corpora cum proportione orbium circumscriptorum adinscriptos : illi statim ob oculos versatur scholion illud Euclideum ad pro-positionem 18. lib. 13. quo demonstratur impossibile esse, ut plura sintaut excogitentur regularia corpora quam quinque. Res admiratione digna,cum nondum constaret mihi de singulorum corporum praerogativis in ordine,usum me minime arguta conjectura ex notis planetarum distantiis deducta,adeo feliciter scopum tetigisse in ordine corporum, ut nihil in illis postea,cum exquisitis agerem rationibus, immutare potuerim. Ad rei memoriamascribo tibi sententiam, ita uti incidit, et eo momento verbis conceptam.„Terra est circulus mensor omnium *): illi circumscribe dodecaedron : circulushoc comprehendens erit Mars. Marti circumscribe tetraedron: circulus hoccomprehendens erit Jupiter. Jovi circumscribe cubum : circulus hunc com-prehendens erit Saturnus. Jam Terrae inscribe icosaedron: illi inscriptuscirculus erit Venus. Veneri inscribe octaedron : illi inscriptus circulus eritMercurius.“ Habes rationem numeri planetarum.
Haec occasio et successus hujus laboris. Vide nunc etiam meum inhoc libro propositum. Et quidem quantam ex inventione voluptatem per-ceperim , nunquam verbis expressero. Non me perditi temporis poenitebatamplius, non pertaesum est laboris, molestias calculi nullas subterfugi, diesnoctesque computando consumsi: donec cernerem, utrum concepta veibis sen-tentia cum Copernici orbibus consentiret, an vero ferrent mea gaudia venti.Quod si rem, uti esse putabam, deprehenderem, votum Deo Opt. Max. feci,me prima occasione hoc admirabile suae sapientiae specimen publicis typisinter homines enunciaturum: ut quamvis neque haec undiquaque absolutasint, et forte restent nonnulla, quae ex his fluant principiis, quorum inven-tionem mihi reservare possem: tamen alii, qui valent ingenio, quam plurima,ad illustrationem nominis divini, primo quoque tempore juxta me proferrent,et laudem sapientissimo Creatori uno ore accinerent. Cum igitur paucis postdiebus res succederet, atque ego deprehenderem, quam apte unum corpuspost aliud inter suos planetas sederet, totumque negotium in formam prae-sentis opusculi redigerem: atque id Maestlino celebri mathematico probare-tur : intelligis, amice Lector, me voti reum, neque posse morem satyricogerere, qui nonum in annum jubet libros detinere.
Haec una causa est meae maturationis : cui ut omnem tibi scrupulumsinistre suspicandi eximam k ), addo lubens et alteram, et recito tibi, illud