Caput I.
Quibus rationibus Copernici hypotheses fiant consentaneae.
Et explicatio hypothesium Copernici.
Etsi pium est, statim ab initio hujus de natura disputationis videre, annihil Sacris Literis contrarium dicatur: intempestivum tamen existimo, eamcontroversiam hic movere prius atque solliciter. a ) Illud in genere promitto,nihil me dicturum, quod in Sacras Literas injurium sit, et si cujus Coper-nicus mecum convincatur, pro nullo habiturum. Atque ea mens mihi semperfuit, inde a quo Copernici Revolutionum libros cognoscere coepi.
Cum igitur hac in parte nulla religione impedirer, quo minus Coperni-cum si consentanea diceret audirem, primam fidem mihi fecit illa pulcher-rima omnium, quae in coelo apparent, cum placitis Copernici consensio : utqui non solum motus praeteritos ex ultima antiquitate repetitos demonstraret,sed etiam futuros antea, non quidem certissime, sed tamen longe certius,quam Ptolemaeus, Alphonsus et ceteri, diceret. Illud autem longe majus,quod quae ex aliis mirari discimus, eorum solus Copernicus pulcherrimerationem reddit, causamque admirationis, quae est ignoratio causarum, tollit.Nunquam id facilius docuero lectorem, quam si ad Narrationem Rheticilegendam illi auctor et persuasor existam. Nam ipsos Copernici libros Re-volutionum legere non omnibus vacat.
Atque hoc loco nunquam assentiri potui illis, qui freti exemplo acci-dentariae demonstrationis, quae ex falsis praemissis necessitate syllogisticaverum aliquid infert, b ) qui, inquam, hoc exemplo freti contendebant, fieriposse, ut falsae sint, quae Copernico placent hypotheses, et tamen ex illisvera qxxvvop&va tanquam ex genuinis principiis sequantur.
Exemplum enim non quadrat. Nam ista sequela ex falsis praemissisfortuita est, et quae falsi natura est, primum atque alii rei cognatae ac-commodatur, se ipsam prodit: nisi sponte concedas argumentatori illi, ut in-finitas alias falsas propositiones assumat, nec unquam in progressu regressu-que sibi ipsi constet. Aliter se res habet cum eo, qui Solem in centrocollocat. Nam jube quidlibet eorum, quae revera in coelo apparent, exsemel posita hypothesi demonstrare, regredi, progredi, unum ex alio colli-gere, et quidvis agere, quae veritas rerum patitur : neque ille haesitabit inullo, si genuinum sit, et vel ex intricatissimis demonstrationum anfractibusin se unum constantissime revertetur. Quod si objicias, idem partim adhucposse, partim olim potuisse dici de tabulis et hypothesibus antiquis, quodnempe ycuvopevoiQ satisfaciant, atque illas tamen a Copernico ut falsasrejici; posse igitur eadem ratione et Copernico responderi, nempe quamvisegregie eorum, quae apparent rationem reddat, tamen in hypothesi errare :