Band 
Volumen primum.
Seite
111
JPEG-Download
 

Notae auctoris.

111

quicquam habet: ut scilicet numeri omnes , qui unum aliquem emetiuntur, in unumconflati, aequent mensuratum. Est quidem aequalitas pulchrum quippiam, sed haecaequalitas numeris ipsis, ratione sui ipsorum singulorum est accidentaria; nec quic-quam affert ad eorum constitutionem, sed resultat necessitate geometrica ex jam con-stitutis; nec dat ipsis hoc, ut sint magis articulati; cum tamen circa ipsam hanc arti-culationem occupetur, et ea quodammodo definiatur: quin potius, qui jubetur hanc sicdictam perfectionem affectare, is hoc ipso circumscribitur, ne possit sumere articula-tissimos. Et ut prius sumus ratiocinati de sectionibus, sic nunc etiam de numerisemetientibus unum aliquem dicere possumus: quod scilicet prius quilibet illorum prose ipso emetiatur propositum numerum, non accipiens hanc naturam ab aequalitatepraetensa, sed postea demum accidat illis singulis, ut universi aequent mensuratum.Vide lib. ineo III. Harmon. sub finem capitis 3. locum similem, de occursu ternarii,pro quo hic est occursus aequalitatis. Non plus igitur virtutis et dexteritatis confertnumeris haec aequalitas, quam agricolae inventio thesauri; ut credibile nequaquamsit, senarium Deo creatori placuisse propter hanc indolem. Dico secundo, hancaffectionem non competere numeris, ut numerantibus. Id facile probatur ex Euclidislib. VII. VIII. IX. Ut enim auctor ille demonstret, inesse quibusdam hanc perfectio-nem, cogitur uti numeris figuratis, id est, ut scholae loquuntur, numeris numeratis seuparallelogrammis, aequali mensura divisis in longum et latum. Quare si qua maximenobilitatis nota esset, haec sic dicta perfectio, illa primo competeret geometricis figu-ris. Etsi vero senarius veram suam et realem nobilitatem habet e sexangulo, quaefigura ipsum provehit in disciplina harmonica, non ideo tamen etiam ad constituendumnumerum primariorum mundi corporum fit aptus. Figura enim illa circulum ut con-tinuam quantitatem in sex partes dividit: corpora mundana non sunt partes uniuscontinuae quantitatis. Illa figura inter planas est: corporibus vero mundi solida,seu trium dimensionum spatia data sunt peragranda. Recte igitur repudiavi senariiipsius per se considerati dotes, ne adsciscerem illas inter causas senarii coelorum:recte censui, oportuisse praecedere causas aliquas evidentes, ex quibus deinde sena-rius iste coelorum ultro resultaret; sicut in harmonica disciplina, causis praegressisidoneis, resultat et ternarius consonantium in idem sonorum et septenarius divisionumharmonicarum.

h) Imo ideae quantitatum sunt erantque Deo coaeternae, Deus ipse; suntqueadhuc exemplariter in animis ad imaginem Dei (etiam essentia sua) factis, qua in reconsentiunt gentiles philosophi et doctores ecclesiae.

i) Scripseram ista mihi soli; intelligebam igitur pro Terra orbem, quo illa vehi-tur, magnum a Copernico dictum: sic pro quolibet planeta, orbem ipsius. Et per-tinet ultimum comma: Habes rationem &c. etiam ad hanc ex schedis exscriptamsententiam.

k) Laboravi pueriliter, ne quis mihi imputaret, me novatorem esse, ostentandisolum ingenii causa librum scripsisse: his opposui et votum et penitissimam persua-sionem de veritate eorum, quae liber contineret, et denique ardorem conferendi cumaliis de his inventis. Et erant, opinor, idoneae causae profligandi pudoris inepti.