Band 
Volumen primum.
Seite
114
JPEG-Download
 

j 14 > Mysterii Cosmographici

ut ea mentione constaret lectori altera causa, quae me in Copernici partespertraxerit.

Neque tamen temere et sine gravissima praeceptoris mei Maestlini cla-rissimi mathematici autoritate hanc sectam amplexus sum. Nam is, etsiprimus mihi dux et praemonstrator fuit cum ad alia, tum praecipue ad haecphilosophemata, atque ideo jure primo loco recensere debuisset: tamen aliaquadam peculiari ratione tertiam mihi causam praebuit ita sentiendi: f ) dumcometam anni 77 deprehendit constantissime ad motum Veneris a Coper-nico proditum moveri, et capta ex altitudine superlunari conjectura, in ipsoorbe Venereo Copernicano curriculum suum absolvere. Quod si quis secumperpendat, quam facile falsum a se ipso dissentiat, et econtra, quam con-stanter verum vero consonet, non injuria maximum argumentum dispositionisorbium Copernicanae vel ex hoc solo ceperit.

Ut autem ea omnia, quae de hypothesibus utrisque dixi, verissime itase habere deprehendas : accipe hanc brevem explicationem hypothesium Co-pernici duasque tabulas ad hoc facientes.

Pro cognoscendo ordine sphaerarum mundi secundum Copernici senten-tiam intuere schema 10. Terrae pro diverso respectu tribuuntur a Coper-nico motus quatuor, (Copernicus brevitati intentus tres dicit, qui revera qua-tuor sunt) , qui omnes reliquorum planetarum motibus aliquam apparentemvarietatem conciliant. g )

Fig. 10.

Primus est ipsius sphaerae seu orbis, qui Tellurem ceu stellam circaSolem annuatim circumagit. Atque is orbis, cum sit eccentricus, eccentri-