Caput 1.
115
citate insuper mutabili, h ) tripliciter nobis considerandus est. 0 Initio remotaeccentricitate k ); orbis igitur hic motusque Terrae has commoditates praestat:quod non indigemus tribus eccentricis in usitatis hypothesibus, scii. Solis,Veneris et Mercurii. Nam pro eo, quod Terra circa hos tres planetas cir-cumvehitur, terricolae existimant tres illos circa se immobiles circumvehi.Sic ex uno motu tres faciunt. Quod si plures essent stellae intra orbemTerrae, pluribus etiam hunc motum ascriberent. Caduiit etiam hoc orbeposito tres magni epicycli, Saturni, Jovis, et Martis, cum eorum motibus. Idquomodo accidat, in adjunctis parallelis schematibus videri potest (10 et 11),rursum enim, quia Terra in conspectu Saturni (quasi quiescentis, quia tar-dior est) in orbe suo circumit, a Saturno recedens et accedens, existimautincolae, Saturnum in epicyclo suo circumire, accedere, recedere, se vero incentro orbis sui quiescere. Circulum igitur AB (fig. 10) putant esse epi-cyclos g, i, I (fig. 11). Item propter Telluris hunc eundem accessum ad
Fig. II.
^ llix ar umMe!
planetas et recessum in orbe suo videntur nobis ipsae quinque planetarumlatitudines aliquam varietatem accipere; quam librationem ut salvaret Pto-lemaeus, necesse ipsi fuit quinque alios motus statuere, qui omnes positounico Telluris motu cadunt.
Et quamvis hi omnes motus, undecim numero, e mundo exterminati sintsubstituto hoc unico Terrae motu, nihilominus adhuc aliarum plurimarumrerum causae redduntur, quas Ptolemaeus ex tam multis motibus redderenon potuit.
Nam primo a Ptolemaeo quaeri potuit, qui fiat, quod eccentrici tres
8 *