116
Mysterii Cosmographici
Solis, Veneris et Mercurii habeant aequales revolutiones. Respondetur enim,quod non vere revolvantur ipsi, sed pro ipsis unica Terra. 2. Quare quin-que planetae fiant retrogradi, luminaria (h. e. Sol et Luna) non item. Re-spondetur primo de Sole, quia is quiescit, unde fit, ut motus Terrae, quisemper directus est, ipsi Soli mere et imperturbate inesse videatur, tantumper partem oppositam coeli. De Luna vero, quia motus Terrae annuus
ipsius coelo vere communis est cum Terra. Duo autem quae habent eundem
motum per omnia, videntur inter se quiescere. x ) Unde motus Terrae iuLuna non sentitur, ut in ceteris planetis. De superioribus Saturno, Jove,et Marte respondetur : quia ipsi sunt tardiores Terra: et quia circulus etmotus iste Terrae putatur ipsis inesse. Quare sicut illis, qui ex L, Saturniglobo, prospicerent, Terra interdum progredi videretur, dum iret per medie-tatem PBN supra Solem, interdum regredi, dum iret per NAP, stare veroin N et P: sic necesse est, ut nobis ex Terra prospicientibus Saturnus volvivideatur in partes oppositas. Ut dum est Terra in BNA (fig. 10), Satur-nus videtur in bna (fig. 11). Inferiores Venus et Mercurius ideo regredi
videntur, quia sunt velociores Terra; unde perinde ac si Terra staret im-mota, Venus, currens in parte circuli remotiori, contrariam plane describitviam illi, quam conficit in parte circuli sui vicina Terrae.
3. Ita quaeri potuit (sed nihil respondente Ptolemaeo) quare in magnisorbibus sint tam exigui epicycli, et quare in parvis orbibus tam immanes :hoc est, quare 7iQoa&aq>ai(jeaig Martis sit major Jovia, et hujus major quamSaturni. Et cur non Mercurius etiam majorem, quam Venus, habeat, cumsit inferior Venere; siquidem quatuor reliquorum semper inferior majoremhabet. Hic facilis est responsio. Mercurii enim et Veneris veros orbesveteres epicyclos esse putarunt. Mercurii autem, ut velocissimi, minimusetiam orbis est. Superiorum vero ut cuique Telluris orbis propior est, sicmajorem ad eum proportionem habet, et major apparet. Mars igitur proxi-mus habet maximam aequationem, Saturnus altissimus minimam. Nam sioculus in G (fig. 10) constitueretur, ei orbis PN videretur sub angulo TGV;at si in L esset, idem orbis videretur sub angulo RLS.
4. Pariter non injuria mirati sunt veteres, cur tres superiores semper
in oppositione cum Sole sint humillimi in suo epicyclo, in conjunctione altis-simi: ut si Terra (fig. 11), Sol et g sint in eadem linea, quare Mars tumnon possit in alio loco epicycli esse, quam in y. In Copernico causa facileredditur. Non enim Mars in epicyclo, sed Terra in orbe suo hanc varie-tatem causatur; hinc si Terra ex A in B discesserit (fig. 10), Sol erit interG Martem et B Terram, et tum Mars videbitur in epicyclo (fig. 11) ex din y ascendisse. At Terra in A existente, quod est punctum ipsi G proxi-mum, G Mars et Sol videbuntur ex A invicem oppositi. Atque haec sunt,quae ex tabula ad oculum demonstrari possunt. ,
Jam deinceps consideremus etiam eccentricitatem hujus orbis. Coper-nicus facit apogaeum Solis (vel Terrae) ut et ceterorum moveri, non perdeferentes, sed per epicyclium paulo tardius orbe suo ad initium rediens. 1 “)Hic motus apogaei etiam aliquid infert in motibus ceterorum planetarum.Nam Ptolemaeus ceterorum eccentricitates computat a centro Terrae : “) quodsi centrum eccentrici Telluris et apogaeum per consequentiam signorumdiscesserint in aliam partem zodiaci, relictis post se aliorum apogaeis tar-dioribus, accidet aliqua mutatio eccentricitatum in planetis ceteris. Hocvalde rursum mirabitur Ptolemaei astronomia, atque ad confingendos novos