Band 
Volumen primum.
Seite
118
JPEG-Download
 

118

Mysterii Cosmographici

hoc circello dein ad Saturni amplitudinem, et ab hac ad fixarum inaesti-mabilem altitudinem oculos intende, et denique conclude, utrum factu cre-dituque facilius, punctulum illud intra A circellum, et sic Tellurem in unamplagam rotari, an vero totum mundum decem distinctis motibus (quia decemab invicem soluti orbes) infanda rapiditate ire in plagam alteram, nec quo-quam nisi ad illud punctulum, Telluris imagunculam, eamque solam immo-bilem, respicere, quia extra nihil est.

IN CAPUT PRIMUM.

NOTAE AUCTORIS.

a) Occurrit huic scrupulo Copernicus ipse in praefatione ad Paulum III. Pontif.Maxim., sed paulo rigidiuscule: cujus orationis poenas luit denique, plus quam 70annis ab editione libri aque morte sua elapsis: „suspensus enim est,“ inquit censura,„donec corrigatur,“ opinor autem etiam hoc subintelligi, donec explicetur. Quo-modo enim non sit scripturae contrarius, quippe in proposito longissime diverso, cona-tus sum ostendere rationibus et exemplis in introductione in Commentaria de motibusMartis. Ipsius etiam Copernici verba explicavi dilucidius in fine libri I. EpitomesAstronomiae: quibus locis spero religiosis satisfactum iri: dummodo et ingenium etcognitionem astronomiae talem ad hoc judicium afferant, ut gloria divinorum operumvisibilium ipsorum patrocinio tuto credi possit. Est sane aliqua lingua Dei, sed estetiam aliquis digitus Dei. Et quis neget linguam Dei esse attemperatam et propositosuo et ob id linguae populari hominum ? In rebus igitur evidentissimis torquere Deilinguam, ut illa digitum Dei in natura refutet, id religiosissimus quisque maxime ca-vebit. Legat, cui curae sunt laudes Creatoris et Domini nostri, legat, inquam, librummeum quintum Harmonicorum: et percepta motuum politia exquisitissime harmonicadeliberet secum, satin’ justae, satin’ praegnantes causae fuerint quaesitae conciliatio-nis inter linguam et digitum Dei; anne expediat, ea conciliatione repudiata famamhanc operum divinorum pulchritudinis immensae censuris opprimere; quae fama utad rudis populi, quin imo ut ad vulgi literatorum notitiam vel levem perveniat, nullisunquam imperiis effici possit. Renuit inscitia respicere in auctoritatem, ad pugnamultra provolat, freta multitudine et scuto consuetudinis telis veritatis impenetrabili.

Acies vero dolabrae in ferrum illisa postea nec in lignum valet amplius. Capiathoc cujus interest. 32 )

b) Eandem instantiam in particulari etiam hypothesi eccentricitatis discussi inCommentariis Martis cap. 21. ostendique, qua de causa et quatenus falsa hypothesisinterdum verum prodat.

c) Nondum sciebam, quod postea in Comment. Martis demonstravi: anomaliamorbis magni seu commutationis, quae retrogradationes causatur, restitui ad ipsumverum Solis motum et locum. Id vero in veteri astronomiae forma multo adhuc magismirari coguntur, qui eam retinent. Adeoque ex hoc ipso demonstrativa nascunturargumenta, retrogradationes non oriri ab aliquo motu reali vel planetarum, vel totiussystematis coelestis, sed ex motu Telluris unicae per imaginationem in planetasomnes transferri. Porro sententia sequens: „Quibus omnib.“ etc. oscitanter est con-cepta; hoc enim dicere volebam: cum in Copernico appareat ordo pulcherrimus,qualis est inter causam et suos effectus, necesse esse, ut haec ipsa sit vera causaretrogradationum, quam Copernicus dicit, ut sc. hypothesis ista non sit fictitia tantum.

d) Quia, ut jam sequitur, non ut ex speciali earum conformatione, sed ut exgenerali, quae est Copernico cum Braheo communis, quorundam causa redditur; atnonnullorum tamen causa ex iis, ut ex speciali Copernici redditur; item, quia siparticularissimas hypothesium Copernici conditiones dimensionesque respiciamus, causaminutiarum nonnullarum in observationibus reddi non potuit, eaque de causa Coper-nicanae hypotheses circa particularia tam quoad formam, quam quoad dimensionesa me corrigi ad praescriptum observationum debuerunt. Etsi quae in forma dixiemendanda fuisse, illa talia sunt, ut ad perfectionem potius hypothesium Copernici,