Caput I.
119
hoc est ad longiorem earum deductionem ab usitata via, spectent, quam ad novamaliquam conformationem: quia ut in Commentariis Martis alicubi dixi: Copernicussuarum ipse divitiarum fuit ignarus.
e) Potissima hujus operae moles, quod astronomica attinet, in CommentariaMartis incubuit; in physicis vero seu metaphysicis argumentis corrogandis fusior sumin Epitomes Astr. liber IV., qui liber ipsum to igyov continet, quod hoc loco sumpollicitus. Vide totum.
f) Idem tamen me ultro admonuit postea, non esse necessariam hanc collectio-nem. Nam cum cometa motum non in multos dies continuet, et cum habeamus liber-tatem intendendi remittendive ejus motum in hypothesi suscepta, ubi observationes(quae plerumque crassae sunt) id requirere videntur, hinc adeo fit, ut diversae inparticularibus hypotheses, easdem cometae observationes repraesentent. Et Braheuslibro de Cometis fol. 2f"2. (De mundi aetherei recentioribus phaenomenis. Pars II.Cap. X.) Maestlini hypothesin o> aminat, cum sua comparat redarguitque. Ipse verofol. 206 (ib. cap. VIII.) hypothesin talem proponit, in qua motus cometae propriuscircularis initio tardus, mox intensus, in fine rursum tardus exhibetur. Itaque cedohoc genere argumenti, sic quidem informati, ut ex eo quod potuerunt artifices prae-stare, nuda credulitate et generali illa conjectura, quod verum vero consonet, deveritate suppositionum quid praesumatur. At vicissim alia via eandem arcem rursumoccupo. Si enim motus Telluris ad hoc utilis est, ut cometarum motus rectilineieorumque perpetua vel kequabilitas vel augmentatio aut contraria diminutio perpetuasatisfaciant observatis, tunc sane, quantum est verisimilitudinis in motu rectilineoaequabili corporum vanescentium, tantum fidei accedet motui Telluris, praesertim siflexus itinerum apparentium irregulares occasione motus Telluris provenisse constet,aliarumque, quae in cometis apparent, ratio reddatur. Verbi causa ille ipse cometaanni 1577 ortus ex ultimis partibus sagittarii maximum ibi motum diurnum, caput7', caudam 22° longam exhibuit; haec omnia fuerunt diminuta versus finem, adeo utin signo piscium, quod quadrante distat a sagittario, stationem peracturus videretur,nisi evanuisset. Quaeritur quae causa, cur cometae circa quadratum ejus loci, inquo maximi apparuerunt et velocissimi, appropinquent stationi, cur stationi vicinialii occultentur sub Solem, ut iste; alii etiam in opposito Solis paulatim evanescant,ut ille anni 1618, faciunt enim ista plerique. Quod si potiaris libertate circularismotus cometae tribuendi, causam per omnes cometas eandem dicere non poteris. Atsi te ipsum redigas ad angustias trajectionis rectilineae, statim apparet necessitasphaenomeni. Itaque planum trajectorium cometae anni 1577 ego ordinassem in ealinea, per quam paucis post disparitionem diebus videndus fuisset causa longitudinis,si superfuisset, trajectionem ipsam primum velocem, in subeuntes dies tardioremfecissem, idque pro ratione propinquitatis partium trajectoriae lineae ad Solem, quiacometa via obliqua fugiebat a Sole, Tellusque simul a cometa. Qua ratione efficie-batur, ut cometa initio quidem dimidiam Solis altitudinem haberet, ex eo sphaerasVeneris, Telluris, Martis trajiceret, et in fine plus quam triplo altior Sole evaderet.Non mirum igitur, quod parallaxis in eo nulla deprehendi potuit. Sed de hac replus satis: hoc loco plura si petit lector, adeat meum de Cometis libellum, quemnundinis autumnalibus anni 1619 emisi. 33 )
g) Scribendo ego id temporis adhuc didici: ne perturberis igitur multitudineista motuum: proprie duo tantum sunt, unus ab interno pendens principio convolutio-nis diurnae circa proprium centrum, alter extrinsecus a Sole Telluri illatus annuuscirca Solem, etsi moderatur illum formatque vis magnetica 34 ) fibris Telluris in-sita; qui vero tertius hic censebatur, ille quies est potius axis Telluris in situparallelo, dum centrum circa Solem fertur, et qui quartus hic ventitatur, is estlevicula perturbatio hujus quietis, orta ex aberratione duorum primorum et pro-priorum. Sed de his infra plura.
His addenda sunt ea, quae adscripsit Keplerus (vel Maestlinus. Comp. annot. 51) ta-bulis 10 et 11.
Tab. 10. inscripta est: Tabula I., exhibens ordinem sphaerarum coel. mo-bilium, simulque veram proportionem magnitudinis earum juxta medias has distan-