Band 
Volumen primum.
Seite
123
JPEG-Download
 

Caput II.

123

humano more, ut homines intelligamus) atque idea sit rei prioris, sit vero,ut modo dictum est, rei optimae, ut forma futuri operis et ipsa fiat optima,patet quod his legibus, quas Deus ipse sua bonitate sibi praescribit, nulliusrei ideam pro constituendo mundo suscipere potuerit, quam suae ipsius es-sentiae : quae bifariam, quam praestans atque divina sit, considerari potest,primo in se, quatenus est una in essentia, trina in personis, deinde colla-tione facta cum creaturis.

Hanc imaginem, hanc ideam mundo imprimere voluit, ut is fieret opti-mus atque pulcherrimus, utque is eam suscipere posset, Quantum condidit,quantitatesque sapientissimus conditor excogitavit, quarum omnis, ut ita di-cam, essentia in haec duo discrimina caderet, rectum et curvum, ex quibuscurvum nobis duobus illis modo dictis modis Deum repraesentaret. Nequeenim existimandum est, temere extitisse tam apta praefigurando Deo discri-mina , ut Deus non de his ipsis cogitaverit, sed quantum corpus propteralias causas alioque consilio condiderit, atque postea recti et. curvi com-paratio et haec cum Deo similitudo suapte sponte quasi fortuito extiterit.

Quin potius verisimile est, initio omnium certo consilio curvum et rec-tum a Deo electa ad adumbrandam in mundo divinitatem Conditoris, atqueut haec existerent, quantitates fuisse, atque ut quantitas haberetur, conditumesse primo omnium corpus.

Videamus modo, ecquomodo Creator optimus has quantitates in mundifabrica adhibuerit, et quid verisimile sit nostris ratiocinationibus a Conditorefactum esse, ut illud postea cum in antiquis tum in novis hypothesibusquaeramus, eique palmam tribuamus, penes quem illud reperietur.

Mundum igitur totum figura claudi sphaerica, abunde satis disputavit *Aristoteles (libro II de coelo), ductis inter cetera ex nobilitate sphaericaesuperficiei argumentis: quibus etiamnum ultima Copernici fixarum sphaeraquamvis motu carens eandem figuram tuetur, recipitque Solem tanquam cen-trum in intimum sinum. Orbes vero ceteros rotundos esse circularis stel-larum motus arguit. Curvum igitur ad mundi ornatum adhibitum esse,ulteriore probatione non eget. Cum autem tria quantitatum genera videa-mus in mundo, figuram, numerum et amplitudinem corporum: curvum quidemadhuc in sola figura reperimus. Neque enim amplitudinis ulla ratio ex eoest, quod inscriptum simili (sphaera sphaerae, circulus circulo) ex eodemcentro aut undiquaque tangit aut nullibi: et sphaericum ipsum , cum solumet unicum sit in suo quantitatis genere, non potest alius numeri quam ter-narii subjectum esse. Quod si igitur solum curvum Deus in conditu respe-xisset , praeter Solem in centro, qui patris, sphaeram fixarum vel aquasMosaicas in ambitu, quae filii, auram coelestem omnia replentem, sive ex-tensionem et firmamentum illud, quod Spiritus imago esset: praeter haec,inquam, nihil existeret in hoc aedificio mundano. Nunc vero cum et fixaesint innumerabiles, et mobilium non incertissimus catalogus, et coelorummagnitudines inaequales invicem, necesse est causas eorum omnium ex rec-titudine petamus. Nisi forte Deum putabimus quicquam in mundo temerefecisse, dum rationes optimae suppeterent, id quod nemo mihi persuadebit,ut vel de fixis sentiam, quarum tamen situs maxime omnium confusus, quasifortuitus sementis jactus nobis videtur.

Veniamus igitur ad rectas quantitates. Sicut autem antea sphae-rica superficies ideo assumta est, quia perfectissima fuit quantitas, ita jamuno saltu ad corpora transeamus, ut quae ex rectis perfectae sunt quanti-