Band 
Volumen primum.
Seite
122
JPEG-Download
 

122

Mysterii Cosmographici

easque per similem praeventionem translocabiles de loco in locum sub fixis; ex hisobtentis sequitur ultro sine ulla polorum libratione, et declinationem eclipticae mu-tari, et aequinoctia nonnihil nunc incitari, nunc retardari; quin imo sequitur hocetiam amplius, quod Copernico inanimadversum Tycho Braheus et LandgraviusHassiae 35 ) detexerunt, fixarum mutari latitudines. Etsi vero libratio aequinoctio-rum non tanta nec tam celeris tunc elicitur, quanta ex librationibus Copernici: at deilla quantitate non tantum nondum liquet, sed constans aequalitas ante et post Pto-lemaeum deprehensa totum negotium una cum observationibus Ptolemaei prope-modum in dubium vocat. Sola enim aetas Ptolemaei est, quae exorbitat: reliquarumaetatum observationes congruunt ad aequabilem regulam; Copernicum enim, qui suaeaetatis associatione librationem hanc enixus est, proximi aetate observatores fidedignissimi refutant. Vide hac de re mea Commentaria de Marte capitibus ultimis,et Epitom. Astron. libr. VII.

Caput II.

Primariae demonstrationis delineatio.

Quibus ita praemissis ut ad propositum veniam, atque modo recensitasCopernici hypotheses de mundo novo novo argumento probem, rem a primo,quod aiunt, ovo qua brevitate fieri poterit repetam.

Corpus erat id, quod initio Deus creavit: cujus definitionem si habea-mus, existimo mediocriter clarum fore, cur initio corpus non aliam rem Deuscreaverit. Dico quantitatem Deo fuisse propositam: ad quam obtinendamomnibus opus fuit, quae ad corporis essentiam pertinent: ut ita quantitascorporis, quatenus corpus, quaedam forma, definitionisque origo sit. Quan-titatem autem Deus ideo ante omnia existere voluit, ut esset curvi adrectum comparatio. Hac enim una re divinus mihi Cusanus 36 ) aliiquevidentur, quod recti curvique ad invicem habitudinem tanti fecerunt, et cur-vum Deo, rectum creaturis ausi sunt comparare: ut haud multo utilioremoperam praestiterint, qui Creatorem creaturis, Deum homini, judicia divinahumanis, quam qui curvum recto, circulum quadrato aequiparare conati sunt.

Cumque vel in hoc solo satis constitisset penes Deum quantitatum apti-tudo et curvi nobilitas, accessit tamen et alterum longe majus: Dei trinuniimago in sphaerica superficie, Patris scilicet in centro, Filii in superficie,Spiritus in aequalitate o%eoeo)g inter punctum et ambitum. Nam quae Cu-sanus circulo, alii forte globo tribuerent, ea ego soli sphaericae superficieiarrogo. Nec persuaderi possum, curvorum quicquam nobilius esse aut per-fectius ipsa sphaerica superficie. Globus enim plus est sphaerica superficie,et mixtus rectitudini, qua sola impletur intus. Circulus vero nisi in planorecto existat, hoc est, nisi sphaerica superficies aut globus plano recto se-cetur, circulus nullus erit. Unde videre est, multas illic a cubo in globum,hic a quadrato in circulum secundario defluere proprietates, propter diametrirectitudinem.

Sed cur denique curvi et recti discrimina curvique nobilitas Deo fue-runt proposita in exornando mundo? Cur enim? nisi quia a conditore per-fectissimo necesse omnino fuit ut pulcherrimum opus constitueretur. Fasenim nec est nec unquam fuit (ut loquitur ex Timaeo Platonis Cicero inlibro de universitate) quicquam nisi pulcherrimum facere eum, qui esset opti-mus. Cum igitur ideam mundi Conditor animo praeconceperit (loquimur