Caput II.
125
baculo gressum firmans (ut ipse Rhetico dicere solitus est) 37 ) felici magisquam confidenti conjectura constituit, atque ita sese habere credidit, ea in-quam omnia rationibus a priori, a causis, a creationis idea deductis rectis-sime constituta esse deprehendantur.
iNam si quis philosophicas istas rationes sine rationibus et solo risuexcipere atque eludere voluerit, propterea quod novus homo sub finem seeu-lorum, tacentibus illis philosophiae luminibus antiquis, philosophica ista pro-feram, illi ego ducem, auctorem et praemonstratorem ex antiquissimo seculoproferam Pythagoram: cujus multa in scholis mentio, quod cum praestan-tiam videret quinque corporum, simili plane ratione ante bis mille annos,qua nunc ego, Creatoris cura non indignum censuerit ad illa respicere, atquerebus mathematicis physice et ex sua qualibet proprietate accidentaria cen-sitis res non mathematicas accommodaverit. Terram enim cubo aequipara-vit, s ) quia stabilis uterque, quod tamen de cubo non proprie dicitur. Coeloicosaedrum dedit, quia utrumque volubile. Igni pyramida, quia haec volantisigniculi forma: reliqua duo corpora inter aerem et aquam distribuit, proptersimilem utrinque cum vicinis cognationem. Sed enim Copernicus illi virodefuit, qui prius, quid esset in mundo, diceret: absque eo non fuisset, du-bium non est, quin quare esset, invenisset, atque haec coelorum proportiotam nota nunc esset, quam ipsa quinque corpora, tam item recepta, quamhoc temporum decursu invaluit illa de Solis motu deque quiete Tellurisopinio.
Verum age vel tandem experiamur, utrum inter orbes Copernici sintistae corporum proportiones. Ac initio rem crassiuscule censeamus. Maximadistantiarum differentia in Copernico est inter Jovem et Martem, ut videsin explicatione hypothesium Tab. 10 et infra cap. 14 et 15. Martis enimdistantia a Sole non aequat tertiam partem Joviae. Quaeratur igitur cor-pus, quod maximam facit differentiam inter orbem circumscriptum et inscriptum(concedatur nobis haec xata^Q^cng cavum pro solido censendi) h ) quod esttetraedrum sive pyramis. Est igitur inter Jovem et Martem pyramis. Posthos maximam faciunt differentiam distantiae Jupiter et Saturnus. Hujusenim ille paulo plus dimidium aequat. Similis apparet in cubi intimo etextimo orbe differentia. Cubum igitur Saturnus ambit, cubus Jovem.
Aequalis fere proportio est inter Venerem et Mercurium, nec absimilisinter orbes octaedri. Venus igitur hoc corpus ambit, Mercurius induit.
Reliquae duae proportiones inter Venerem et Terram, inter hanc etMartem minimae sunt, et fere aequales, nempe interior exterioris dodransaut bes (%, */ 3 )- 1 ° icosaedro et dodecaedro sunt etiam aequales distantiaebinorum orbium, et proportione utuntur minima inter reliqua regularia cor-pora. Quare verisimile est, Martem ambire Terram mediante alterutro ho-rum corporum, Terram autem a Venere summotam, mediante reliquo. Quaresi quis ex me quaerat, cur sint tantum sex orbes mobiles, respondebo, quianon oporteat plures quinque proportiones esse, totidem nempe, quot regulariasunt in mathesi corpora. Sex autem termini consummant hunc proportionumnumerum.