Band 
Volumen primum.
Seite
151
JPEG-Download
 

Caput XIV.

151

nomiae descriptionem obtinere fortasse possunt hanc causam, propterea quodorbium proportiones investigandi nulla illic occasio, nullum adminiculum.Quemadmodum enim iis, qui de novis ludiis scripserunt, nemo facile con-tradicit qui illa loca non ipse lustravit, sic physicorum ratiunculas de con-tactu orbium astronomus rejicere non potest, quem observationum experientiaet hypothesium conditio in coelum ipsum interque orbes non evexit. Jamvero ex Copernici hypothesibus et ex illo Terrae motu sequitur, nullam esseorbium vicinorum differentiam, quae non multis partibus orbis utriusqueeccentricitatem superet. Atque hujus rei cape exemplum ex Telluris etVeneris orbibus, iis nempe, qui minimum ab invicem absunt. Qualium Tel-luris a centro mundi distantia mediocris est. 60, talium Veneris ab eodemdistantia mediocris est 43 */ 6 , differentia 16% scrupula. Jam Tellus inperigaeo appropinquat V< neri scrupulis 2% , Venus illi obviam procedit inapogaeo scrupulis itidem 2 'j,, summa 5 scrupulorum. Ergo duodecim re-siduis scrupulis haec duo corpora distant etiam cum proxime ab invicemabsunt. Quod si quis hoc intermedium spatium compleri asserat deferen-tibus nodos et circulis latitudinum, is cogitet: posse ea officia etiam alonge tenuioribus orbibus, quam qui tantum hiatum impleant, administrari,neque naturam immani mole tantorum orbium onerandam. Quamvis hercleCopernici hypotheses omnes ita comparatae, ita aptae sunt, ita inviceminserviunt, ut haud facile ullo orbe, qui ultra planetae viam evagatur, admotus reddendos indigere videamur. Sed esto, ut 'in propinquis spatia hisimpleantur orbibus: quaeso illud quale sit videamus. Cum a perigaea Jovisdistantia ad Martis apogaeam, duplo longius numeretur spatium, quam abipso Marte ad centrum mundi (Jovis enim distantia tripla est ad Martiam),ergone ad pusilli planetae vix ad sensum variandas motiunculas, in lon-gum, in latum, totum hoc spatium duplo crassius omni Marte repletur tamportentosis orbibus? Quae haec naturae luxuries? Quam inepta? Quaminutilis? Quam minime ipsi usitata? Atque ex hoc videre est, in Coper-nico nullum orbem ab alio tangi, sed ingentia relinqui systematum inter-valla utique plena coelesti aura, sed ad neutrum tamen propinquorum sy-stematum pertinentia. (Schemate 22. ob oculos propono tibi orbium etinterstitiorum magnitudines juxta veras proportiones: uti eae numeris aCopernico expressae sunt. b )) Eorum autem spatiorum cum initio professussim causas ex 5 corporibus reddere, cur tanta singula inter binos planetasrelicta sint a Creatore Optimo Max., nempe quod singulae figurae singulaintervalla efficiant, videamus modo, quam id feliciter tentatum sit, causam-que hanc coram astronomia judice et interprete Copernico disceptemus.Orbibus ipsis tantam relinquo crassitiem, quantam requirit ascensus descen-susque planetae: quae tamen utrum sufficiat, infra cap. 22. videbis. Quodsi figurae interjectae sunt, ut dixi: oportet imam superioris orbis super-ficiem aequari circumscripto figurae, summam inferioris inscripto, figurasautem censeri eo ordine, quem supra rationibus confirmavi. Quare

Lib. V. Copern.

/ tj \ / Jovis 577 I / 635 Cap. 9.

est 1000 j Martis 333 / At est 1 333 Cap. 14.

Si ima <. d / debebat esse { Telluris 795 \ secundum <757 Cap. 19.

/M summa /Veneris 795 i Copernicum) 794 Cap. 21 & 22.

\ 9 ' ■ Mercurii 577 \ ' 723 Cap. 27. fi0 )

vel 707 )