152
Mysterii Cosmographici
Fig. 22.
Quod si crassitiei orbis Terreni accenseatur systema Lunare, ergo siima superficies orbis Terreni et Lunam comprehendens est 1000, summaVeneris est in Copernico 847. Et Terreni orbis cum Luna summus margo est801: si 3 ima habet 1000. Hic velim te identidem respicere ad tabellamhuic libro praemissam, nempe ad hujus interpositionis qualemcunque imaginem.
En numeros parallelos propinquos invicem, 0 ) et Martis quidem atqueVeneris eosdem. Telluris vero et Mercurii non admodum diversos, d ) soliusJovis immodice discrepantes, sed quod in tanta distantia nemo miretur. Etin Marte quidem atque Venere, vicinis orbi Telluris, vides quantam efficiatdiversitatem orbiculus Lunae accensitus crassitiei orbis Terreni: qui tamenorbiculus vix 3 scrupula aequat, qualium orbis Terrae habet 60. e )
Unde colligere potes, quam facile animadversum fuisset, quantaquenumerorum extitisset inaequalitas, si haec contra coeli naturam tentarentur,hoc est, si Deus ipse in creatione non ad has proportiones respexisset.Certe enim fortuitum hoc esse non potest, ut tam propinquae sint inter-vallis hisce proportiones corporum, cum propter alia, tum maxime, quiaidem ordo est intervallorum, quem supra rationibus optimis corporibus ascripsi,vide cap. 3. Nam etsi 635 a 577 discrepat, nulli tamen propinquior estatque huic ipsi.