Band 
Volumen primum.
Seite
159
JPEG-Download
 

Caput XVI.

159

atriensis aliquis circa herum, aut veluti qui in navi obambulant, neque tamensese fatigando proficiunt in itinere, nisi magna vis aquarum incertos quor-sum eant et vel quietos promoveat. Atque ut spatium Luna ex orbe Ter-reno motumque sortita est, sic et multas conditiones globi Terreni adeptam, c )puta continentes, maria, montes, aerem, vel his aliqua quocunque modocorrespondentia, multis conjecturis Maestlinus probat, nec nullas ego habeo;ut vel ob hoc solum verisimilior sit Copernicus, qui eandem loci motusquecommunionem duobus hisce corporibus largitur. Ac certe qukav&Qwnog Crea-tor ultimo vestivisse videtur Tellurem hoc orbe Lunari: quia similem eisitum attribuere voluit situi Solis: ut si et ipsa orbis alicujus centrum esset(ut Sol est centrum omnium) instar Solis cujusdam haberi posset, ob quodipsa totius universi commune centrum communiter quasi habita fuit.

Est omnino, ut denuo ludam allegoria, homo quidam quasi Deus inmundo, et ejus domicilium Tellus; sicut Dei, si ullum corporeum, certe Solilla lux inaccessa. Ut igitur homo Deo, sic Tellus Soli respondere debuit.Argumento est hujus rei eadem fere proportio globi Telluris ad orbemLunae, quae globi Solaris ad mediam Mercurii digressionem a Sole. d )

Neque vero metuendum est, ne Lunares orbes a vicinis corporum pro-portionibus compressi elidantur, si non sint in orbe ipso absconditi atqueinclusi. Nam absurdum et monstrosum est, corpora haec materia quadamvestita, quae alieno corpori transitum non praebeant, in coelum collocare.Certe multi non verentur dubitare, an omnino sint in coelo ejusmodi ada-mantini orbes; an divina quadam virtute, moderante cursus intellectu pro-portionum geometricarum, stellae per campos et auram aetheream liberaeistis orbium compedibus transportentur. °) Nullum equidem pondus dubioset titubantes motori gressus efficiet, quo aliquando a circulo suo exorbitet.Nullum enim punctum, nullum centrum grave est. f ) Centrum vero omniaejusdem cum corpore naturae sequuntur. Nec pondus ex eo acquirit cen-trum , quod cetera ad se allicit aut ab illis appetitur: non magis atquemagnes, dum actu ferrum trahit, ingravescit. e ) Yel haec Tellus, quamomnino cum Copernico vehi statuimus, quibus vectibus, quibus catenis, quoadamante coelesti in orbem suum inserta est? Eo nempe quem omnes cir-cumcirca in superficie Telluris homines haurimus (fermentatum et commix-tum vaporibus) aerem: quem manu, quem corpore penetramus, neque tamendiscludimus aut semovemus, cum sit influxuum coelestium in media corporavehiculum. h ) Hoc enim coelum est, in quo vivimus, movemur et sumus noset omnia mundana corpora. Quamvis quid opus tot verbis ? Nam etsi orbi-culus Lunae supra Telluris orbem emineat, quid est de dodecaedro vel ico-saedro, quod illum transitu prohibeat? Vidisti supra cap. 11 quo locozodiaci planum haec duo corpora secat, nullum angulum, nullum faciei cen-trum occurrere, sed existere ex sectione decangulum utrinque, cujus quaeex centro ad latus perpendicularis cadit, longe major est in dodecaedroradio inscripti, longe brevior in icosaedro radio circumscripti, et adeo longaquidem, ut non coelulum illud Lunae tantum, sed longe majus aliquid supraorbem exstans per mediam illam viam interque illa decangula transire posset.Sed haec omnia quamvis suo loco relinquantur, nihilo pejus se res habet.Vides enim per interpositionem Lunae, praeterquam in Venere, quam proximeaccedi ad proditos per sinus Copernici numeros arcuum.