Band 
Volumen primum.
Seite
160
JPEG-Download
 

160

Mysterii Cosmographici

IN CAPUT DECIMUM SEXTUM

NOTAE AUCTORIS.

a) At jam in lucem prolatis contemplationibus harmonicis, decisa est haeccontroversia, lib. Y. Harm. Primum enim corporibus ipsis quinque ademtae suntproportiones orbium ex parte: ultima sc. et absolutissima orbium proportio com-munis est facta et corporibus et harmoniis prop. 48 et 49. cap. IX. Quo nominenihil ex solis corporibus in hanc vel illam partem de Luna disputari potest.Deinde si maxime ex solis quinque corporibus formarentur proportiones orbium,hujus tamen formationis modus alius, ut in quo inscriptio orbium physica gradusperfectionis proportionum geometricarum aemularetur, stabilitus est prop. 46. 47.Tertio constat ex omnibus illius libri axiomatibus et propositionibus, ultimam limi-tationem proportionis diastematum fieri necessariam propter motus planetarum; utsc. inter extremos motus esse possent harmoniae certae. Si hoc, nulla igiturpotest haberi ratio Lunae Terram circumcursitantis, ut quae nihil confert ad in-citandum vel retardandum ullius planetae motum, nec curriculum suum circa Solemexercet, nec ex Sole regularis apparet ejus motus. Nam ex Sole inspectus Lunaemotus videretur saltuatim incedere. Sic igitur de orbe Telluris est disputandum,ac si Lunae coelum nullam ei crassitiem adderet.

b) Haec gemino sensu possunt accipi; primus, textui conveniens, est hic: utsit quidem orbis cum nodo, sed includatur orbita planetae, tantae spissitudinis, utnodus hic seu Lunae coelum, lateat totum intus, nihil impediens extimae intimae-que superficiei rotunditatem absolutam. Alter sensus horum verborum posset arripiiste: quod in genere absurdum sit, Lunam circumire Terram, dum haec interimcirca Solem incedit. Ut igitur hanc etiam objectionem diluam: dico, quod hoctunc concinnum videri potuerit, cum nondum detecti essent Joviales planetae etcetera in coelo nova. At ex quo illa scimus, concinnum nequaquam amplius videridebet, non esse, quod omnino est, nodus sc. quadruplex circa Jovem, si pro nodocorporeo spatia curriculorum intelligas, sic circa Jovem ordinatorum, ut circa Ter-ram Lunae curriculum ordinatum est. Nam de corporea orbium soliditate suprasatis cautum, et cavetur etiam in textu sequenti. &1 )

c) Consensus in hoc multorum per omnes aetates philosophorum, qui supravulgus sapere sunt ausi; Diogenes Laertius Anaxagorae tribuit; libro meo, cuititulus: ad Vitellionem Paralipomena, capite de luce siderum, allegavi Plutarchumde facie Lunae. Citatur et Aristoteles ab Averroe. Verum hoc dogma postremusGalilaeus telescopio Belgico confirmatissimum reddidit. Vide etiam dissertationemmeam cum nuncio sidereo Galilaei.

d) Certa quidem est proportio ista, sc. quae 1 ad 59 circiter: at proportiocorporis Solis ad orbem Mercurii est paulo alia; sc. non medius orbis Mercurii,sed intimus et angustissimus est assumendus; cui in tabella capitis 15 tribuuntur14”, cum Solis semidiameter ex eadem Tellure inspectus, contineat minuta 15;quare fere est proportio quae 1 ad 56.

e) Ita quidem tunc censebam; at postea in Comment. de Marte ne hoc qui-dem intellectu in motore opus esse demonstravi. Nam etsi proportiones certae suntpraescriptae motibus omnibus, idque ab intelligentia ipsa suprema et unica, hocest, a Deo creatore: illae tamen proportiones motuum inde a creatione hucusqueconservantur invariabiles, non per intellectum aliquem motori concreatum, sed perduas res alias; prima est, aequabilissima et perennis rotatio corporis Solaris, cumspecie sui immateriata, in totum mundum emanante, quae species vicem motorispraestat; altera causa sunt libramenta et magneticae directiones corporum ipsorummobilium immutabilia et perennia. Ut sic aeque non magis sit opus creaturis istisintellectu ad tuendas motuum proportiones, atque librae lancibus et ponderibusmente est opus ad prodendam proportionem ponderum. Etsi sunt alia argumentaquibus probatur, inesse in corporibus planetarum saltem Telluris et Solis intellectumaliquem, non quidem ratiocinativum, ut in homine; attamen instinctum ut in planta,