Band 
Volumen primum.
Seite
162
JPEG-Download
 

162

Mysterii Cosmographici

Caput XVII.

Aliud de Mercurio monitum.

Illud magis mirabere, cum promiserim, velle me corporibus ipsis in-scribere planetas, cur Mercurium non octaedro inscripserim, sed passus simeum in circulo aliquo ultra orbem inscriptilem ad quadrati octaedrici ampli-tudinem exspatiari. Nam supra cap. 13 et 14 pro 577 numero orbis in-scripti usurpavi 707, numerum circuli inscripti quadrato. Causam dicam.Primum, quia ejus a Sole digressio longior minime pati potuit tam angustoscarceres, deinde quia et octaedron inter corpora et motus Mercurii interplanetas peculiare quid et commune invicem habent. Nam in solo octaedrosuper angulum erecto usu venit, ut quadratum directis lateribus viam aliquammonstret ampliori circulo, quam est orbis inscriptus, per medium transeundi.Id quod in nullo alio corpore quomodocunque voluto usu venit. Semperenim transversa per medium et impedita incedent latera.

Fig. 25. In hoc schemate quatuor lineae extremae sunt

jk quatuor perpendiculares totidem planorum in octa-

X \ edro. R, I, T, Y sunt eorum planorum centra, de-

X terminantia amplitudinem orbis inscripti, de quo hicvides circulum maximum. Qui orbis si intelligatur> s volvi super punctis ad X, H, duos angulos figurae,reperiet in P quadrante a polis circumcirca ampli-tudinem aliquam majorem, quam est 01 vel OPsemidiameter orbis, nempe OQ. Differentia ejus estPQ. Et tanta est latitudo circuli, qui ultra orbemI excurrens, instar horizontis alicujus in sphaera ar-

millari, per medium octaedri transire potest. Q enim et S sunt mediapuncta duorum laterum, proinde et proxima orbi.

Quomodo si animatus quidam planeta per medium octaedrum currerejuberetur, et angulos duos pro polis, amplitudinem inscripti pro curriculoobservare : non hercle mirum, si invitatus illa amplitudine, ubi nullae illimetae obstarent per totum ambitum, exorbitaret aliquando, ut Phaethon ille,tantisper, dum repelleretur ab occurrenti latere. Quod per jocum dixi, idserio ajunt artifices evenire Mercurio. Cum enim ceteri omnes in singulisrevolutionibus describant ejusdem amplitudinis circulos (quantum enim abuna parte discedunt, tantum ex altera viae parte accedunt ad Solem), solusMercurius ab artificibus obtinuit, ut aliquando majorem, aliquando minoremcirculum describere diceretur, idque privilegium merum haberet. a ) DicuntFig. 26. enim illum accedere et recedere a centro sui orbis 0

per lineam rectam YZ, ubi semidiameter OY longeminorem circulum describit, quam OZ. Nam ceterasinaequalitates omnes cum aliis aequaliter sortitus est,nullamque cum hac exorbitatione commutavit. Et cumceterorum eccentrotetes omnes, si non proportiona-liter, sic tamen decrescant, ut minoris semper minor siteccentricitas': solus Mercurius immanem habet, b ) nempe decuplum Veneris,cum ipsi ut inferiori minus etiam deberetur. Quare etsi illam inaequali-tatem privatam nondum cum hac circuli ab orbe differentia conciliaverim,nec ea fortasse conciliari possit, ut prodita est ab artificibus, ad amussim: