Caput XVII.
163
nihilominus ego non dubito, quin creator ad figurae hujus praescriptum inmotibus Mercurio tribuendis respexerit. Quo divinior magis magisque mihiet astronomia et Copernici placita et haec ipsa 5 corpora videntur.
Quaerant alii, qui voluerint, ceterarum etiam eccentricitatum causas exsuis quasque corporibus. Cum enim neque hae exorbitationes a Deo temereet sine causa tantae singulis planetis indultae sint: non desperanda estneque harum causarum investigatio. °)
Porro, ut varietas Mercurii ad octaedron accommodetur, sTc agi posset.Sumeretur proportio eccentr. $ ad distantiam mediam a 0 pro certa, utquia in Copernico distantia (sicut vides in schemate 23 et 24) longissimaest 488, brevissima 231, media igitur erit 360, et crassities tota 257.Haec jam crassities corrigeretur proportionaliter, ut quia circulus octaedripro 488, numero Copernici, largitur non plus 474, ergo crassities erit inhac proportione 250, et media correcta distantia 349. Jam vide, quidorbis in octaedro admittat, scilicet 387. Differentia igitur inter 387, altis-simam orbis et 349 mediam, est 38, et duplum 76, crassities orbis admodum ceterorum, major quidem adhuc quam Veneris, sed tamen non itaimmanis. Reliqua differentia inter altissimam orbis 387 et altissimam cir-culi 474, quae est 87, debetur peculiari exorbitationi Mercurii. Hoc im-Xeigij/xa an abjiciendum, an conciliandum cum vno&EToo forma motuum in $,an nova motuum ratio constituenda, considerent artifices. N§c enim itabene explorati sunt errores hujus sideris, ut ejus orbis correctione non egeat.
IN CAPUT DECIMUM SEPTIMUMNOTAE AUCTORIS.
a) Quale sit illud, quod artifices peculiariter adscribunt Mercurio, rectiuspetes ex Ptolemaeo ipso, exque Purbachii et Maestlini Theoricis: 55 ) deniquequomodo Copernicus illud duplici via (quia sibi ipse non satisfecit) in formamsuarum hypothesium transtulerit, se ipsum tamen confuderit, plus aliquid prae-stans (per suos motus triangulationis alicujus aemulos) quam ex Ptolemaeosibi proposuerat exprimendum: id totum nec adeo necessarium est hoc loco ex-plicari, cum sit de opinionibus hominum, non de veritate rerum; et si quid uti-liter dici potest, rectius aliorsum rejicitur. In re enim, hoc est, quod Mercuriusfacit enormem eccentricitatem circuli sui a Sole, quem circulum Ptolemaeus epi-cyclum, ego eccentricum dico, quodque in illo etiam eccentrico movetur inaequali-ter, ad proportionem eccentricitatis. Ex his principiis et ex eccentricitate Tellurisquomodo conflata sit phantasia illa duplicis in Mercurio perigaei, et sic motusquasi triangularis: id explicabitur in demonstratione motuum Mercurii; nec planepraetereo summam rei in Epit. Astr. lib. VI. Sufficit hoc loco illud monere, nonesse hujus singularitatis Mercurialis causam aliquam archetypicam ex octaedro,eoque falsam hujus capitis hypothesin: jucundissimam tamen recordationem hujusepichirematis, ut appareat, quibus ignorantiae gradibus ad astronomiae scientiamet constitutionem ascenderim.
b) Neque hoc undiquaque sic habet: Saturni quidem vera eccentricitas majorest Joviali, Jovis vero multo minor Martiali inferiori.
c) Nemo extitit, qui quaereret. Quaerite et invenietis. Quaesivi, et ecceinveni, lib. V. Harmonicorum, causas praestantissimas. Adeo bonum et fidum hocomen fuit: Non desperare: adeo pollens et praegnans axioma hic usurpatum:Nihil a Deo temere constitutum.
11 *