Band 
Volumen primum.
Seite
165
JPEG-Download
 

Caput XVIII.

165

sit inter verum locum et inter eum, quem calculus indicat, differentia, quaeinterdum in quibusdam ad 2 integrorum graduum longitudinem excrescit. b )Quod cum ita sit, expedit mihi nonnihil a Copernici numeris discedere: etjam porro diligentium observatorum judicio relinquitur, utri arcus cum coelopropius conveniant, mei an Copernicani.

Alterum argumentum, quo differentiae hujus culpam in ipsas Prutenicastransfero, praebent mihi suspectae planetarum eccentricitates : quod eo ten-dit, ut quamvis nec mei arcus omnino perfecti et certi sint (sicuti fatericogor) tamen vitium ex contagione eccentricitatum contraxerint. Si corporasuper mediae planetarum distantiae superficies sphaericas struerentur, uteadem superficies circumscripti corporis centra et inscripti angulos tangeret:tum nihil mihi rei esset cum orbium crassitie, quam requirunt .viae plane-tarum eccentricae. Cum autem illud fieri non potuerit c ), et nondum simi-liter causa eccentricitatum, ut et differentiarum, explorata sit, oportuit meorbium spissitudines a Copernico tanquam certas mutuari: quas tamen noncertissimas esse in confesso est. Quamvis enim omnis coelestium motuumhistoria lubrico est aditu, per diuturnas et difficiles observationes, praecipuetamen hoc in constituendis eccentricitatibus et locis apogaeorum apparet:Solaris (vel Terrestris) eccentricitas omnium rectissime habere debebat, namet vicinissima stellarum est Tellus nobis incolis, et paucioribus quam ceteraemotibus vehitur. d ) In mundo vero per interjecta corpora struendo, supracap. 15. vidimus, quantum afferat momentum ad omnes sphaeras arctandasaut laxandas solius 'o^anam Lunaris appositio vel exemtio, qui valde exiguaportiuncula Terrestris orbis crassitiem excedit. Hic igitur orbis, e ) quemcertissime dimensum habere oportebat et posse verisimile erat, hic, inquam,vide, in quanta versetur difficultate apud Copernicum, qui ipse lib. III. Re-vol. cap. 20. queritur, „quod per minima quaedam et vix apprehensibilia magnaratiocinari cogamur, quod interdum sub uno diversitatis scrupulo 5 vel 6gradus praetereant, et modicus error in immensum sese propaget.“ 0 Quantopejus igitur habebunt spissitudines orbium et remotiorum a nobis, et quipluribus motuum varietatibus sunt obnoxii. Quod si aut orbium illa nrjxr]certissime explorata, aut causae saltem probabiles patefactae fuerint, curtanta singulis attributa sint a Conditore, tum ego spondeo me producturumex his corporibus arcus per omnia motibus consonos. g ) Sic enim existimo,quicquid post hanc proportionem coelorum inventam adhuc impediat, quominus ad exactam motuum cognitionem veniatur; id omne in eccentricitatumvitia conferendum: h ) quibus sublatis, magno adjumento artificibus futuraputo solida haec quinque ad correctionem motuum, quam passim meditanturnon pauci *)•

Ut hoc illis spondeam de eccentricitatibus movit me et hoc, quod ubi-que de minori particula, quam est nrj^og orbis integrum controvertitur. k )Eripe namque omnibus sex orbibus sua tctjxv nota, aut dupla singulis attri-bue : videbis mundum et nQoa&acpaiQeaatg omnes in immensum illic considereet augeri, hic xlistrahi et deminui. Ut ita veritas inter nihil et duplumconsistat, neque metuendum sit, ne nimiam habeat artifex licentiam eccen-tricitates mutandi, si quis illas his figuris aptare conetur. Atque sic haecaltera ratio est, quae me de discordia inter meos et Copernici numerosexcusare potest.

Tertiam mihi praebent ipsi numeri Prutenicarum etiamnum crassi, necita expressi, ut non possit aliquando bona cum venia vel semisse gradus