164
Mysterii Cosmographici
Caput XVIII.
De discordia ngoodacpcugeoeoov ex corporibus a Copemicanis in genere ,et de astronomiae subtilitate.
Supra cap. 14. et 15. cum alicujus prope falsitatis teneri viderer in-dicio distantiarum, quas Copernicus diversas ab his figuralibus prodidit:provocavi ad nQoo&aqxxiQeoeig dnoyeios : neque condemnationem deprecatussum, si meae a Copemicanis aliquantum recederent. Atqui postquam subfinem 15. capitis arcus similes ngood^acpccigeaeoiv ex elongationibus a Soleveluti testes coram hoc judicio stiti: visi sunt illi contra me deponere.Nullus enim planetarum fuit, qui tributum a Copernico arcum retineret.Saturno ademi 41', Jovi 6', Marti apposui 30', Veneri vero immane quan-tum demsi 2° 18', et Mercurio 61'. Existimabunt igitur qui exactius omniaexaminare volunt, quia non ad unguem consentiat calculus corporum cumplacitis Copernici cumque ejus numeris, omnem operam a me lusam esse.Quod nisi contra excepero, meapte sententia causam perdidero. Et physicisquidem sive cosmographis, qualem hoc libello personam ego sustineo, nullamde hac differentia rationem debeo. Nam etsi illi suorum placitorum argu-menta mutuantur ab astronomis, ea tamen non ita subtiliter ut astronomiad calculos revocant : nec adeo sunt perspicaces aut morosi, ut hac levi-cula differentia moveantur. Quare causam meam coram cosmographis ob-tinui.
Astronomorum vero vulgus etsi jure metuo, tamen cum judicio artificespraeesse par sit, non despero, neque contra illud, victoriam. Ac primumipsos bene de calculo sperare jubeo. Nam etsi interdum grandiuscula estdifferentia, meminerint tamen, numeros excerptos ex locis totius circuli evi-dentissimis atque ex concursu omnium inaequalitatum. Nec enim per totumcirculum tanta est discordia locorum ex corporibus et ex Copernico planetisassignatorum, nec,aequalis etiam in omnibus revolutionibus. Atque ego sicexistimo, etsi certissimae essent Prutenicae, atque verissime per hanc cor-porum interpositionem errores isti committerentur, non posse tamen jureabjici tam concinnum tmxeiQrgia, propterea, quod error ille in minimis esset.Atqui non tantum incertum est, utrorum vitio differentia haec existat, sedcontra magna suspicio et multa argumenta, calculum ipsum et Prutenicastabulas in culpa versari: adeo ut magna conjectura contra me fuisset, sicum numeris Copernici penitus consensissem. a )
Eorum autem argumentorum hoc primum esto, quod Prutenicus calculusnon raro in colligendis planetarum locis fallitur. Multa quidem restauravitnobis Copernicus in collapsa motuum scientia, multoque nostra, quam patrummemoria, purior est astronomia. Veruntamen si rem ipsam penitus inspi-ciamus, fateri utique cogemur, nos ab illa beata et optabili perfectione haudmulto propius abesse, quare ab hodierna vetus abest astronomia. Longavia est, et variae ambages ad hanc veritatem. Monstrarunt illam nobisveteres, ingressi sunt majores nostri, nos illos antevertimus et gradu pro-piori consistimus, sed metam nondum attigimus. Non ego haec in astro-nomiae contemtum dico. Est aliqua prodire tenus, si non datur ultra: sedideo, ne quis temere gravius quid in hanc discordiam statuat, et dum mepetit et haec 5 corpora, in ipsa fundamenta astronomiae insultet. Ad om-nium artificum observationes provoco: ex quibus videre est, quanta saepe