Band 
Volumen primum.
Seite
169
JPEG-Download
 

Caput XVIII. XIX.

169

tuerunt esse conjuncti in hoc archetypo mundi. Causa dicta est in superioribus.Nimium enim considerent orbes: fierent majores prosthaphaereses orbis magni apudsingulos, quantos non observamus. Ergo fuit respiciendum ad distantias planetaruma Sole non mediocres, sed apheliam eorum interioris et periheliam exterioris, id est,ad eccentricitates planetarum, quae distantias apheliam et periheliam formant. At-qui sic ad incerta respiciebam : nondum enim erat cognita eccentricitatum causa, curtanta esset penes singulos planetas eccentricitas; cur tanta differentia; cur Saturnus,Jupiter mediocres haberent, Mars, Mercurius maximas, Tellus, Venus minimas. Igno-rata causa, quantitatem ignorari necesse erat a priori, remittebar ad nudas obser-vationes.

d) Ita quidem tenet Ptolemaeus et ex illo Copernicus. Sol enim (seu Terra) nontantum epicyclo caret, sed etiam aequante, ut illi putabant.. At secundum reiveritatem in motu illo translationis circa Solem similis est Terra unicuique reliquo-rum planetarum in omnibus; ut demonstratum est a me in Comment. Martis, partetertia, et Epit. Astr. lib. VII.

e) Hic orbis Ptolemaeo Solis, Copernico Terrae, Prutenicis annuus dictus.

f) Haec Copernici querela potissimum attingit loca apogaeorum (quae loca nihilattinent hoc negotium proportionis orbium); non eadem est de eccentricitatibus. Ita-que non pejus, sed melius habent ipsae orbium spissitudines.

g) Audaciam ecce sponsionis, suffultam difficultate conditionis hic propositae.Vide tamen et felicitatem: exploratae sunt a me quantitates eccentricitatum ex ob-servationibus Brahei, patefactae in Harmonicis causae eccentricitatum singularum: etecce productos, non quidem ex solis 5 figuris, sed potissimum ex causis eccentricita-tum (harmoniis) arcus per omnia motibus consonos.

h) Laudabis opinor etiam puerulum trimulum, praesumentem animo pugnamcum gigantibus. Non enim omnes astronomiae naevi, imo minima illorum pars suntex vitiosis eccentricitatibus singulorum. De Solis vel Terrae eccentricitate postdicetur.

i) Nullo equidem, ne minimo quidem; quia non formant orbes, nec praescribuntmetas eccentricitatum. Sed ubi prius inventae fuerint eccentricitates, ut to oti ex ob-servationibus Brahei, jam denique locum habet inquisitio causarum seu ry Sion exhis quinque figuris et junctis proportionibus harmonicis.

k) Cum enim harmoniarum sit aliqua copia, electae fuerunt pro singulis bigisplanetarum vicinorum, quae quantitate quam proxime responderent proportionibusharum quinque figurarum.

Caput XIX.

De singulorum in specie planetarum residua discordia.

Haec igitur in genere fuere, quae causam meam relevare possunt.Nunc in specie videamus, ecquid excusari amplius possit. Initium a Sa-turno sumamus. Atque ejus quidem dno^rgiaxi magna facta est accessio:sed quae tamen differentiam prosthaphaereseos causata est non majorem41 scrupulis. Nam sicut ingens ejus distantia facillimam errori causampraebet in observatione: sic error in distantia quamvis luculentus exiguamet opinione minorem efficit in TZQoo&aqxxiQeaei diversitatem. Et tamen ne-que hujus sideris motus certissime dimensos esse astronomos, vel sola prae-terita hyeme cernere erat. Nam die 2. 12. Novemb. anno 1594 Saturnusvisus est exacte inter cervicem et cor Leonis, ubi esse debebat secundumcalculum die 21. 31. Octobris praeterita. Differentia long. 37' plus minus.Quod si hanc quantitatem non excedat ejus a Copernico discordia TtQoa-