Band 
Volumen primum.
Seite
170
JPEG-Download
 

170 Mysterii Cosmographici

daqiccigeoeoag, correcta modo distantia, existiment astronomi sibi abundesatisfactum.

In Jove nihil jure desiderari potest. Nam exiguam habet differentiam,atque minorem sextante gradus.

Quod autem etiam in Marte semissis gradus abundat, nihil mirum,nec me movet: movet id potius, majorem non esse diversitatem. Testatureniin in praefatione Ephemeridis ad annum 1577 Maestlinus: sideris hujuserrores a calculo intra duorum graduum angustias cogi non posse.

Jam ad inferiores Q et $ quod attinet, etsi prae superioribus non-nihil commoditatis habere videntur, propterea quod ex elongatione maximafacilius est, quam ex anQovviia observatione, ipsorum orbes dimetiri, ipsatamen observandi via mihi suspecta est. Quamvis rectius astronomis hocaestimandum relinquo: nempe utrum non in his planetis vaporum densitateet physica parallaxi, quam nec Sol nec Luna effugit, interdum fallantur 8 ).Certe Maestlinus in Disputatione de Eclipsibus, 8T ) thesi 58. de Venereaffirmat, quod non raro visa fuerit ejus a Sole prope horizontem distantianotabiliter minor vera. Quanto magis id de Mercurio dici poterit, qui feresemper sub Solis radiis est, et quamvis interdum emergat, nunquam tamennisi prope horizontem per interjectam exhalationum copiam nostro se visuipraesentat. Et quamvis Veneri opitulentur fixae simul et prope apparen-tes , Mercurius tamen frequentius in culpa manet, qui ipse raro cernitur,et rarius fixae prope ipsum. Cumque haec hodie accidant, credibile estet veteribus quantiscunque artificibus accidere potuisse. Nam quod lecto-rem de eo non monent, id ipsum suspicionem de horum planetarum dimen-sionibus vitiosis auget. Hoc enim indicio est, nec animadversum ipsis neccorrectum esse, si quid ex eo vitii exstitit. Quare in lectione veterumimprimis spectandum esse puto, utrum singularum observationum, quae alle-gantur, instrumenta et modi huic errori obnoxii esse potuerint.

Deinde non injuria metuo, ut multa adhuc in ratione hypothesium hisduobus planetis relicta incerta sint. Copernicus (ut colligitur ex modoposita Rhetici, et infra ex Maestlini epistola) plus Ptolemaei placita, quamobservationum necessitatem secutus est in emendandis inferiorum theoriis.Qua in re quo minus reprehendi posset, Rheticus in sua narratione effecit:ubi monet, religiosissime veterum vestigiis inhaerendum nec facile quidmutandum, donec observationum extrema necessitas urgeat. Quod igituradeo exquisitae observationes haberi non possent, ea fortasse satis magnacausa fuit artifici prudentissimo, praeter accommodationem ad sua placitanihil ulterius in planetas hosce tentandi.

Quod igitur in Venere magnam vides arcuum diversitatem, ejus reiculpam inter cetera, quae in genere praemisi, (quae te probe meminissevelim), etiam in haec modo allegata offendicula confer; et magnitudinemdiscordiae aequianmitate tua, si bene singula perpendisti, facile superabis.Qua in re magno tibi solatio erit, quod numerus Copernicanus medius estinter arcus ex interposita et ex omissa Luna prodeuntes. Nam si orbemmagnum systemate Lunae farcias: icosaedron Venerem longius a Terra di-movet atque Copernicus prodidit: sin exemta Luna tenuiorem efficias orbemmagnum, figura Venerem nimium prope admittit, majoremque, quam est inCopernico, esse patitur. Quare aliquid minus Luna rem juvare poterit, sitenendus Copernicus est.

De Mercurio vero tantum jam dictum'est, dicique amplius potest, ut