Caput XXL
179
Keplere, quantum intei' se dissideant motus et corpora, hoc est distantiaeutrinque exstructae. Quare nudum hosti latus objicis, imo te ipsum feris,nec opus alieno jugulere gladio.
His igitur ut respondeam, primum inverto rationem, et ipsorum, imoomnium appello judicium et conscientiam; utrum argumentum putent veri-similius esse, num alterum de corporibus, an hoc de motu. Neque mihiprobabile est, quemquam aliter dicturum, quam hanc motuum ad orbes ac-commodationem admodum concinnam esse atque admirabile Dei opificisXUQOQyrjua. Proinde si alterutri argumento fides habenda sit, huic prae cor-poribus astipulaturos , tanquam rei magis evidenti: quamvis numeri adhucaliquantum a Copernicanis discrepent. Quod si obtinui lectoris confessione,utar pro confirmatione corporum et excusatione discordiae illius, ut quaemultis partibus minor est, quam haec in motu dissonantia. Nam si lectorhic propter concinnitatem inventi magnum errorem libenter dissimulat, par-vum illic errorem longe facilius tolerabit. Diversitas enim illa penes cor-pora calculum astronomicum nihil admodum turbat: ista vero penes motuspaulo quid majus infert. Atque hoc primum est; plaga nempe reposita.
Deinde cum corpora dissentiant a motibus b ), ut vere mihi objicitur,fateri utique cogor, alterutros in errore versari. Veruntamen errorem itademonstrari posse existimo, ut neutrum inventum (neque de motuum nequede orbium proportione) penitus relinquere necesse sit. c ) Utrum autem in-ventorum in culpa sit, ex superioribus facile est conjicere. Primum distan-tiae motoriae longius a Copernicanis recedunt, quam figurales. Deinde, simotorias cum Copernicanis conferas, singulas cum singulis, defectusque adscri-bas, videbis aliquam defectuum cum ipsis numeris atque adeo cum corpori-bus cognationem, praeterquam in Mercurio. Ecce :
Copern.
Motoriae
Differentiae
h
4
572
574
+ 2
Cubus
4
d
290
274
— 16
Tetraedron.
d
6
658
694
-f 36
Dodecaedron.
6
9
719
762
-|- 43
Icosaedron.
$
500
563
-f 63
Octaedron.
vel
559
+ 4
Plus scilicet in quatuor, minus in quinto. Nam ex quatuor, bina sem-per corpora sunt similia, quintum solitarium est. Deinde Mercurium, ut estvarius, in ordinem redige et cogita, debere aliquid altius media orbis spis-situdine pro media distantia censeri, tantum nempe, quantus est orbis oc-taedri d ), (quod supra audivisti media spissitudine amplius esse) et obtinebitpro media distantia 559, non 500. Erit igitur hic ordo ejus numerorum6, 559, 563 (-(- 4). Ecce in fj, '4, et 9> $ differentias minores sc.
2, 4, in d, 6» 6 9 majores, sc. 36, 43, sicut interjecta corpora illic cubuset octaedron, hic dodecaedron et icosaedron sunt similia. Et animadverte,quod illic, ubi magna differentia est inscriptorum et circumscriptorum, parvaest differentia distantiarum: vicissim ubi propemodum aequales adscripti,magno intervallo dissident distantiae motoriae a Copernicanis.
Cum igitur in defectu hoc sit quaedam aequalitas, et vero nihil ordi-natum fortuito accidat, ideo cogitandum, numeros hosce ad veritatem quidemalludere, nondum tamen eam penitus assecutos. Nempe in ipso theoremateadhuc limari quid potest e ): aut theorema quidem recte habet, sed ejus
12 *