Band 
Volumen primum.
Seite
178
JPEG-Download
 

178

Mysterii Cosmographici

„Si verum dicit Pt olemaeus de motu corporum mundanorum et dispositione„orbium, tunc nulla est constans et identica per omnes planetas proportio motuum„seu periodicorum temporum ad orbes.

„Si verum dicit Tycho Braheus, Solem quidem esse centrum planetarum„quinque, veluti quinque epicyclorum, Terram vero esse centrum orbis Solis, ut Terra„quiescente Sol circumeat portans et luxans systema totum planetarium: tunc est„quidem eadem proportio periodicorum temporum ad orbes per omnes planetas; sci-licet proportio periodorum (verbi causa, Solis et Martis) est sesquialtera proportio-„nis orbium suorum, sed motus non ab eodem centro dispensatur, motus enim quinque„planetarum circa Solem dispensatur a Sole, motus vero Solis circa Terram dispensa-ntur a Terra; at sic Sol planetarum, Terra vero Solis motor constituitur. .

„Si denique verum dicit Aristarchus, Solem esse centrum et quinque plane-tariorum orbium et sexti etiam, qui Tellurem vehit, ut Sole quiescente Tellus inter„planetas ceteros circa Solem vehatur: tunc binorum quorumcunque planetarum orbes„inter se proportionem talem habent, quae duas tertias complectatur proportionis perio-„dorum, vel proportio periodorum est perfectissime sesquialtera proportionis orbium;„et motus tam Telluris quam ceterorum quinque ex unico fonte Solaris corporis dis-„pensatur.

„Hic nulla plane est exceptio, proportio est munitissima ex utroque latere; ex parte„quidem sensus attestantur astronomorum observationes quotidianae cum omni sub-tilitate sua: ex parte vero rationis astipulatur nobis Aristarchus in generalibus, in„specie vero causae suppetunt evidentissimae, posita specie immateriata corporis„Solaris, cur proportio debeat esse nec simpla, nec dupla, sed plane sesquialtera:„causae etiam suppetunt, cur Sol potius Terrae ut planetarum ceterorum, quam„Terra Solis motor esse possit; denique naturale rationis lumen dictat, digniorem et„magis archetypicam esse speciem operum Dei, si motus omnes ab uno fonte fluant,„quam si plerique quidem ab uno illo fonte, fontis vero ipsius ab alio ignobiliore fonte.

„Accedat verö formatio ipsa proportionis orbium seorsim ante motus facta, per„quinque figuras et per harmonias. Nam si Braheus verum dicit, locum ista non„habent, nisi adscito circulo aliquo Telluris inter orbes Martis et Veneris per imagina-tionem circumducto: et Deus non rei ipsius, sed imaginationis potius curam habuit,„distorquens opus ipsum mundanum, ut operis imaginatio pulchra esse posset: cuin„tamen infinitae aliae similes imaginariae species (ut stationum et retrogradationum)„careant tali ornatu: at si verum dicit Aristarchus, tunc ornatus iste invenitur in re,„species vero imaginariae omnes, nulla excepta, permittuntur necessitatibus legum„opticarum.

„Hisce perpensis spero vos aequos dogmatum censores fore, nec hostes vos„gesturos ornatus operum divinorum exquisitissimi. Valete.“

XXL

Quid ex defectu colligendum. a )

Sic igitur hoc alterum argumentum habet, quo probatum est Aristotelisauctoritate, potiores esse novas hypotheses, propterea quod per eas motusduplici nomine, et virtutis intentione et celeritate reditus, fiant proportio-nales dnogrjgaai Copernicanis, quod in veterum de mundo traditione fierinullo pacto potuit. Atque haec quidem hujus de motu tractatus intentiosola debebat esse. Verum non difficile mihi est conjicere, exstituros, quioptaverint, ut hanc ultimam opuscftli partem omisissem. Etenim (dicent)si veram per corpora proportionem coelorum constituisses: utique motusillam confirmarent. Veritas enim a se ipsa non dissidet. Atqui vides ipse,