Caput XXL XXII.
181
IN CAPUT VICESIMUM PRIMUM
NOTAE AUCTORIS.
a) Supervacua jam porro est haec conjectatio. Vera enim proportione in-venta, in qua defectus plane nullus, quid mihi opus est falso defectu?
b) Quia nec corpora seu figurae solae formant intervalla planetarum, necmotuum talis in individuo est proportio. Ita utrumque in errore versabatur.
c) Conciliata sunt inter se libro V. Harmonicorum.
d) Posito orbe perihelio Veneris, cui octaedron inscribatur partium 1000,centra octaedri distabunt a centro systematis partibus 559, cum Mercurii summadistantia ex Copernico promatur 723, media 500, itaque punctum, ubi terminanturpartes 559, est in ipso spatio seu spissitudine orbis; at non in medio, sed intermedium 500 et summum 723.
e) Hoc nimirum limandum erat, proportionem alteram esse alterius non duplam,sed sesquialteram.
f) Ut clarüm feci priori capite in annotationibus.
g) Vidimus post 22 annos et gavisi sumus, saltem ego, puto et Maestlinus etplurimi alii, qui lib. V. Harmon. sunt lecturi, participes erunt gaudii.
h) Ita somniabam de veritate, opinor bono Deo inspirante. Elicita est, nonhinc quidem, sed ex harmoniis, ratio eccentricitatum, sed tamen mediante hoc in-vento; nec illud ante fieri potuit, quam hoc emendatum haberetur. Nam lib. V.Harm. cap. 3. ponitur inter principia demonstrationis haec sesquialtera proportio.
i) Pro his non perfectis intervallis ex Copernico habes Harm. lib. V. perfectis-sima ex astronomia per observationes Braheanas restaurata.
k) Rursum somniabam de veritate. Vide emendatum modum hunc lib. V. Harin.cap. 9. prop. 46. 47. 48. 49 s .
l) Cubus exteriorum et octaedron interiorum ultimae similiter, id est penetra-tive intersunt, at non inter medias distantias, nimium hoc. Duo vero interiora, do-decaedron et icosaedron, similia, rursum similiter, id est defective, at non inter extre-mam et mediam, rursum hoc nimium est. Tetraedron vero omnino suo fruitur etiamhic privilegio, interestque inter extremas distantias: imam Jovis, summam Martis.Hoc sic esse debere demonstravi propositionibus jam allegatis.
Ceterae errantium numerorum ad veritatem allusiones, quas passim allego, for-tuitae sunt, nec dignae, quae excutiantur; jucundae tamen mihi recognitu, quia mo-nent, quibus maeandris, quorum parietum palpatione per tenebras ignorantiae adpellucens ostium veritatis devenerim.
Caput XXII.
Planeta cur super aequantis centro aequaliter moveatur.
Didicisti modo, lector, etiam imperfecta cognoscere, quo minus metuo,te ultimam hanc et frigidam catastrophen explosurum. Ultimo autem referrevolui, cum quia ultimo loco habeo, tum quia cum motibus cohaeret, necexpediri sine 20. capite potest, quamvis ad 14. proprie pertineat, ut ibimonitus es.
Cum hanc figuralem coelorum proportionem Maestlini censurae subje-cissem, is me de superiorum epicycliis monuit, quos Copernicus loco aequan-tium introduxit, quique duplo majorem efficiant orbi spissitudinem, quamplanetae ascensus descensusque requirit. Et in inferioribus quidem alii motussunt, quibus planeta ad omnem illius epicycli altitudinem evehitur, ad om-