182
Mysterii Cosmographici
nem ejus humilitatem descendit, unde in illis pro eccentrepicyclo eccentruseccentri a Copernico assumtus est: in Mercurio vero peculiaris quaedamdiameter, per quam accedit et recedit a Sole, similiter longe remotius aSole interdum exporrigitur, quam stella unquam. Existimavit igitur, eamorbibus relinquendam esse spissitudinem, quae motibus demonstrandis suffi-ciat. Cui respondi: primum, deserendum esse totum negotium, si duplocrassiores fiant orbes : nam nimium TiQOG&aqxuQeaeaiP ademtum iri: deindenihil decedere nobilitati miraculosae hujus machinationis, si modo viae ipsae,planetarum descriptae globulis, retineant hanc proportionem; quibuscunqueilli agitentur orbibus, magnis an parvis. Et addidi, quae cap. 16. habes,de materia figurarum, quae nulla sit; atque inde non absurdum esse, cor-pora cum orbibus eodem loco includere; imo vero vel sine orbibus hancviae inaequalitatem defendi posse. In qua sententia video nobilem et ex-cellentissimum mathematicum Tychonem Brahe, Danum , versari. Causamtamen et modum haec nostra disertius indicant. Nempe si eadem sit causatarditatis et velocitatis in singulorum orbibus a ), quae supra cap. 20. fuit inuniverso mundo, hoc modo : via planetae eccentrica tarda superius est, in-ferius velox. Ad hoc enim demonstrandum assumta Copernico epicyclia,Ptolemaeo aequantes. b ) Describatur igitur concentricus aequalis viae pla-netariae eccentricae; cujus motus undiquaque aequalis erit, quia aequaliterab origine motus distat. Ergo in medietate viae eccentricae supra concen-tricum eminenti tardior erit planeta, quia longius a Sole recedit et a vir-tute debiliori movetur: in reliqua celerior, quia Soli vicinior et in fortiorivirtute. Atque hanc variationem motus non secus per circellum demonstrari,ac si vere in eo circello planeta moveretur aequali motu, cuilibet facile estcolligere. Habes causam tarditatis hujus, videamus nunc et mensuram:
A sit fons animae moventis, sc. Sol, Bcentrum viae EFGH, quam planeta, sed in-aequali passu, incedit, BD sit ut BA, et CBejus dimidium. Cum igitur EF sit remotior abA, quam NO quantitate AB, conveniebat utplaneta in EF tam tardus esset, ac si duplolongius ab A recessisset, quantitate sc. AD, etsuper centro D curreret. Et econtra, cum HGsit propior ipsi A quam PQ, eadem AB quan-titate, conveniebat, ut planeta in GH tam veloxesset, ac si duplo propius ad A accessisset,nimirum itidem quantitate AD. Utrobique ergotantundem est, ac si super D centro incederet.Supra enim cap. 20. ea motuum ad orbes fuitproportio. c ) Quare cogita, quae ibi loci duaecausae per totum circulum concurrerunt, eas hic inversas et permixtas esse.Illic orbis ejusdem integer ambitus major et remotior periodum auxit, etminor atque propior diminuit: hic autem circuli NOPQ et EFGH aequalessunt, et hujus pars altera remotior, altera propior est centro A, Soli. Qua-propter motrix virtus in A agit in EF et in GH, tanquam planeta illicesset in IK, ln'c in LM. Utriusque autem, tarditatis illius et velecitatishujus communis mensura invenitur in D. Itaque planeta in EFGH viaprogrediens tardus veloxque nec non mediocris circa R et S fit, perindetanquam in IKLM, super D centrum aequaliter iret. Jam vide artifices,
Fig. 27.