Caput XXII
183
qui penitus idem statuerunt. Nempe Ptolemaeus D centrum aequantis etB centrum viae planetariae fecit. Copernicus vero circa C centrum, me-dium inter D et B, eccentrum eccentri vel eccentrepicyclum circumducit.Ei ergo fit, ut via planetae sit quam proxime EFGII, sed motus aequalitas,sicut ipsius orbis intermedii inter EFGH et IKLM circa C, ita planetae'circa D, reguletur. 62 )
Causam habes, cur aequantis centrum parte tertia eccentricitatis totiusa centro eccentrici distet. d ) Nempe mundus totus anima plenus esto, quaerapiat, quicquid adipiscitur stellarum sive cometarum, idque ea pernicitate,quam requirit loci a Sole distantia et ibi fortitudo virtutis. e ) Deinde estoin quolibet planeta peculiaris anima, cujus remigio stella ascendat iu suoambitu: et orbibus remotis eadem sequentur.
, Atque haec de aequante, ubi legerint aliqui, scio gestient. Nam simirantur astronomi Ptolemaeum indemonstratam sumsisse hanc eandem men-suram centri aequantis, multo magis jam mirabuntur quidam, fuisse causamhujus rei, neque tamen de ea Ptolemaeo suboluisse, cum ipsam rem ita,uti habet, sumeret, et quasi divino nutu caecus ad locum debitum per-veniret.
Sed tamen eos admonitos velim, nihil esse ex omni parte beatum.Nam in Venere et Mercurio ista tarditas et velocitas non ad planetae aSole digressionem, sed ad solum Terrae motum accommodatur. f ) Et siquis huic rei praetexat diversam motus conditionem a motu superiorum,quam denique in Terrae annuo motu causam afferet? Is enim neque apudPtolemaeum neque apud Copernicum aequante indiguit. g ) Quare et haecincerta lis sub astronomo judice pendeat.
IN CAPUT VICESIMUM SECUNDUM
NOTAE AUCTORIS.
a) Si quae causa efficit, ut Saturnus altus sit tardior Jove humiliori et Soliviciniori, eadem efficiat, ut Saturnus altus et apogaeus sit tardior se ipso perigaeo ethumili. Causa utriusque rei est elongatio planetae a Sole rectilinea major vel minor,quia longe distans a Sole versatur in virtute Solari tenuiore et imbecilliore.
b) Quam aequipollentiam hypothesiura docui in Comment. Martis part. I.
c) Hoc vero in annotationibus emendavimus. Non dupla erat periodorum et sictarditatum proportio ad proportionem orbium, sed sesquialtera saltem. At in plane-tae unius motibus ex Sole apparentibus, aphelio et perihelio, regnat proportio di-stantiarum praecise dupla in motibus ipsis diurnis, ut sunt arcus eccentricorum, pro-portio ipsissima distantiarum simpla, vide Comment. Martis part. III et IV. Causamdiversitatis evidentissimam habet lib. IV. Epit. Astron.
d) Hoc de Copernico verum estj cui C centrum est aequantis, seu potius eccentri-eccentrici, B centrum viae planetae, et ipsius AC pars tertia BC. At in Ptolemaeoratio est alia. Illi enim D est centrum aequantis, B eccentrici, quare ipsius ADsemissis est BD.
e) Rursum pro anima intellige Solis speciem immateriatam, extensam ut lumen,et habebis hic brevibus verbis summam meae physicae coelestis, traditam in Com-ment. Martis part. III. et IV. et repetitam lib. IV. Epit. Astron.
f) Nihil opus exceptione: vero verius est etiam de Venere et Mercurio. Namquod Copernicus aliquas horum planetarum inaequalitates alligat äd motum orbisannui, id de errore est.
g) Apud Ptolemaeum quidem et Copernicum. At ego in Comment. Martis prae-cipuorum libri membrorum hoc unum feci et velut angularem lapidem in fundamento