Band 
Volumen primum.
Seite
185
JPEG-Download
 

Caput XXIII.

185

drans. Caput autem in libram, et caudam in arietem refero, ut sit in ra-tionali situ cum Luna, absque eclipsi tamen, et ut Luna sit in maximolimite boreo. Erit igitur Terra oculari etiam positu media inter stellas,sicut orbis ejus inter orbes medium locum certo Dei consilio obtinuit, quiaomnia propter hominem. Quod si Solem etiam hic in X loces, erit 1) inÄ, et J) in et reliqua similiter. Sumendi autem motus medii, nam hosin principio cursus veros esse convenit, nempe ab absidibus. d ) Haec palmain medio posita, quam aut similem si quis aut ex calculo aut ex restaura-tione astronomiae adeptus fuerit, is Phyllida solus habebit. Haec de initio.

Finem motui nullum cum ratione statui, nullumque fore Platonicumannum ex postulato uno probabo. e ) Detur namque eccentricitatem esse cumorbe in proportione rationali, erunt igitur orbium radii invicem irrationales,quia habent se ut inscripti et circumscripti corporibus, qui irrationales sunt,quia sequuntur ex ratione subtensae in quadrato, et sectionis secundum ex-tremam et mediam rationem, quae duo sunt exempla irrationalium in geo-metria. Jam autem motus cum radiis in proportione sunt; ergo motus interse irrationales, et sic nunquam ad idem redibunt initium, etsi durarent in-finitis seculis : quia nunquam, ne in infinita quidem sectione temporis, oc-curreret communis mensura, qua saepius repetita motuum omnium unus ter-minus, et meta anni Platonici constituatur. Et jam vel tandem cum divinoCopernico libet exclamare: „Tanta nimirum divina haec est Opt. Max.fabrica;“ et cum Plinio: „Sacer est (mundus) immensus, totus in toto, imovero ipse totum, finitus et infinito similis.“

Tu nunc, amice Lector, finem omnium horum ne obliviscare, qui estcognitio, admiratio et veneratio Sapientissimi Opificis. Nihil enim est aboculis ad mentem, a visu ad contemplationem, a cursu aspectabili ad pro-fundissimum Creatoris consilium processisse: si hic quiescere velis, et nonuno impetu totaque animi devotione sursum in Creatoris notitiam, amoremcultumque efferare. Quare casta mente et grato animo mecum perfectissimioperis Architecto sequentem hymnum accine.

»

Jova Sator Mundi, nostrumque aeterna potestas,

Quanta tua est omnem Terrarum fama per orbem ?

Gloria quanta tua est? Coeli quae didita supraMoenia concussis volat admirabilis alis.

Agnoscit puer et spreto satur ubere balbisTe dictante struit valida argumenta labellis :

Argumenta, quibus tumidus confunditur hostisContemtorque tui, et contemtor juris et aequi:

Ast ego, quo credam spatioso Numen in orbe,

Suspiciam attonitus vasti molimina coeli,

Magni opus Artificis, validae miracula dextrae;

Quinque uti sidereos normis distinxeris orbes,

Quos intra medius lucisque animaeque ministerQua lege aeterni cursus moderetur habenas,

Quas capiat variata vices, quos Luna labores,

Sparseris immenso quam plurima sidera campo.

Maxime Mundi Opifex, qua te ratione coegitParvus, inops, humilis, tamque exiguae incola glebae