Band 
Volumen primum.
Seite
186
JPEG-Download
 

186

Mysterii Cosmographici "

Adamides rerum curas agitare suarum ?

Respicis immeritum, vehis in sublime, DeorumTantum non genus est, tantos largiris honores,Magnificumque caput cingis diademate, RegemConstituisque super manuum monumenta tuarum.Quod supra caput est, magnos cum motibus orbes,Subjicis ingenio : quicquid Tellure creatur,

Natum operis pecus atque aris fumantibus aptum,Quaeque habitant silvas reliquarum saecla ferarum,Quodque genus, volucres, levibus ferit aera pennis,Quique maris tractus tranant et flumina, pisces,Omne jubes premere imperio dextraque potenti.

Jova sator Mundi, nostrumque aeterna potestasQuanta tua est omnem Terrarum fama per orbem?

IN CAPUT VICESIMUM TERTIUMNOTAE AUCTORIS.

a) Non tamen statim de conjunctione omnium planetarum sub eodem zodiacigradu concludere possumus: sufficit, si saltem in genere fuerit aliqua harmonica dis-positio et zodiaci per planetas divisio, si non ex Terrae, at saltem ex Solis centro,vide Harm. lib. IV. cap. 2. et 3.

b) Non tolerat astronomia, supposita periodorum aequabilitate, ut constellatiohaec perficiatur adque meram harmonicam dispositionem redigatur.

c) Nec hoc necessarium, nec auctoritas veterum rigide urgenda de creatione:potuit enim frugum proventus (non creationis memoria) causam dare, cur anni finisautumnus haberetur.

d) Quid si ne hoc quidem? quid si non in absidibus creati planetae, ut in extre-mis, ubi aequatio nulla, sed in intervallo medio, ubi aequatio maxima ? Itaque super-est exercitatio ista proposita omnibus calculatoribus astronomicis, et plena quidempiae persuasionis de ortu temporis. Maestlinus aliqua tentavit. Accipe et a mealiam, ubi ex centro Solis omnia in locis oppositis et quadratis, et punctis quidemcardinalibus.

Currente ante aeram nostram vulgarem anno 3993 Juliano retro extenso, die24. Julii ad vesperam incipiente in Chaldaea feria secunda, Sol et Luna in principiocancri prope cor leonis, omnes Lunae motus in quadrantibus sunt, ut et omnes reli-qui: Saturnus et Mercurius versus librae initium, Jupiter, Tellus versus capricornum,Luna, Mars, Venus versus cancrum. In Mercurio abundant gradus aliquot, sed quiconsumi possunt ejus aequatione maxima ablativa, si modo satis cognitus est ejusmotus medius, ut non per hujus correctionem consumantur. In Venere 6tiam abundataliquid, quod aequatione tolli non potest. Feria secunda est firmamenti, seu expan-sionis inter aquas et aquas; quasi orbes seu planetae, per hanc expansionem ire jussi,statim in ipso ortu expansi, coeperint ire; feria vero quarta demum exornatum coelumextimum fixis, et Sol et Luna etc. ultima manu imposita. fi3 )

e) Dogma innitebatur huic ut primario fundamento: quod inter orbes coelestessit proportio illa, quae est oi'bium geometricorum cujuslibet, ex quinque figuris.Illarum enim quatuor proportiones sunt ineflabiles, seu, ut hic cum vulgo appellavi,irrationales. Jam vero fundamentum hoc refutavimus, quia proportio coelestium or-bium non est ex solis quinque figuris. Quaeritur, quid jam porro de hoc dogmatetenendum, et num detur aliqua perfecta apocatastasis motuum omnium ? Dico, quam-vis hoc fundamento subruto, nullam tamen dari apocatastasin. Id probabo. Certumigitur est, si proportiones saltem periodicorum temporum sunt effabiles, dari apocata-