In Mysterium Cosmographicum Notae Auctoris.
189
6) p. 19. Tumultus rusticorum ob res ad fidem pertinentes exorti anno 1594 inAustriae superioris parte, quam dicunt „Mühlviertel“ et „Hausruckviertel“, et supervenientibusvexationibus in exigendis tributis per totam fere Austriam Superanisanam diffusi. Extinctisunt hi tumultus anno demum 1597, partim armis, partim concessis quibusdam, quae postula-bant rustici.
7) p. 20. Sebastianus Münsterus (Ingelhemii nat. anno 1489, theologiae professorHeidelbergae, mort. Basii. 1552) in Germaniae descriptione, nec non in libello inscripto:Erklärung des newen Instruments der Sunnen &c. Oppenh. 1528.
8) p. 20. Quae passim in libris Kepleri omniumque illorum temporum astronomorumoperibus occurrunt Tabulae Prutenicae, eo nomine inscriptae sunt ab auctore Er asm oReinholdo in honorem Alberti Marchionis Brandenburgensis, Borussiae Ducis, cui ille dedicavitopus suum, „ut sciret posteritas, tua liberalitate nos adjutos esse“ in condendis his tabulisper septem annos impensis „immensis“ laboribus. Tabulas has substituit Reinholdus in locumpriorum tabularum (Alphonsinarum), cum „hae cum phaenomenis non amplius congruant etemendatio necessaria sit.“ Primum typis excusae sunt Tubingae anno 1551 (dedicatio dataest d. 18. Julii), recusaeque 1562, 1571 ibid., 1585 Vittebergae.
De Reinholdo haec memoramus: natus anno 1511 Salfeldiae, Vittebergae studiis sededit mathematicis, ediditque „Theoricas novas planetarum G. Purbachii anno 1542; 1549librum I „Magnae constructionis Ptolemaei“, utrumque opus schoiiis illustrans. Praematuramorte abreptus (1553) varia, quae incepit, opera imperfecta reliquit, excepto libro „Tabula-rum Directionum“, qui Tubingae prodiit anno 1554, quo supplevit Regibmontani opus celebrepariter inscriptum.
Keplerus (praef. in Tab. Rud.) virum dicit Reinholdum „cum omni genere doctrinarumexcultissimum, tum inprimis ad mathematicas artes a natura factum, ob perspicuitatem etfacilitatem in rebus abstrusis admirabilem.“ (Comp. Peuceri praefationem in „HypotyposesAstronomicas“ Witteb. 1571.)
9) p. 22. De hoc opere cum pag. 73 sq. pluribus agatur, hoc tantum notamus, Kep-lerum duci Würtembergico Friderico inventionem suam de corporibus regularibus propo-suisse, eamque ad modum planetarii argentei repraesentare voluisse.
10) p. 23. Hafenrefferus, rector tum temporis academiae Tubingensis, celebertheologiae professor, anno 1617 cancellarius, multum, ut e sequentibus apparet, Kepleriquondam discipuli sui ingenio tribuit, semperque dum viveret illi amicum se praebuit. Mori-tur anno 1619, aet. 58.
11) p. 31. Contra Clavium, novi Calendarii defensorem. Maestlinus annis 1583,1586 et 1588 in aciem prodierat contra Calendarium novum Gregorianum, eique responditChristophorus Clavius S. J. anno 1588. Qui quum immodice in ipsum inveheretur, Maest-linus defensionem contra Clavii objurgationes incepit, neque vero absolutam publici juris fecit.
12) p. 41. Inscriptae sunt hae Galilaei literae: „Keplero, sereniss. principis Graecensi*mathematico,“ immutatis Styriae provincialibus in principem Graecensem.
13) p. 44. Kepleri annotationes ad has Tychonis literas hae sunt:
a) Quod ego sollicite excusaveram in ipso libello.
b) Contra caput penultimum mei libelli, in quo nihil affirmative, omnia monendicausa ceteros.
c) Haec contra Ptolemaeum, Copernicum, et si quis alius unquam artifex claruit.
d) Hinc discant summi artifices.
e) Quadringentis Alexandreae liberalitatis talentis redimendae meo judicio, ut abinteritu vindicentur et in publicum exeant.
f) Matura editionem lucubrationum tuarum: dabitur opera conciliationi.
g) Haec pro me sunt.
h) Idem etiam per me licet et per libellum meum.
i) Tycho, ut Terrae quietem relinquat, exiguam hypothesibus Copernici mutatio-nem attulit.
k) Quietem, Solis, motum Terrae impugnat physice; nihil habet, quod astronomiceobjiciat.